Romani antiqui
Vide etiam paginam discretivam: Roma (discretiva)
Romani antiqui fuerunt populus Italicus, Latio et praesertim Romae saeculo octavo a.C.n. ortus, in cuius dicionem et civilizationem omnes terrae circa mare Mediterraneum mille annos sequentes fere paulatim redactae sunt.
Roma inter duodecim saecula primo in regnum, deinde in rem publicam oligarchiae similem, tertio in imperium vastum, mutata est. Europae Occidentali et regioni toti circum Mare Mediterraneum imperavit. Complures autem res occasum Imperii Romani tandem fecerunt. Dimidium occidentale imperii, ubi fuit Hispania, Gallia, et Italia, in regna separata saeculo 5 dissolutum est; imperium autem orientale, Constantinopole administrante, ad Imperium Byzantium post 476 spectatur, tempus solitum "casus Romae" et posterius exordium Medii Aevi habitum.
Roma antiqua saepe cum Graecia antiqua, quae multas artes Romae antiquae incendit, ut "antiquitas classica" disponitur. Roma antiqua ad progressum iuris bellique artumque litterarumque architecturaeque linguaeque in occidente contulit, et apud homines magnopere adhuc valet.
Index
Historia[recensere | fontem recensere]
- Pagina prima: Historia Romae
Regnum[recensere | fontem recensere]
Urbs Roma a coloniis circum vadum in flumine Tibere, quadrivium commercii mercaturaeque, profecta est. Ex testimonio archaeologico, pagus Roma circa saeculum 9 a.C.n. a duobus tribubus Italiae mediae, Latini Sabinique, in Palatino Capitolinoque Quirinaleque montibus condita est. Etrusci, qui se in Etruria septentrionale antea deduxerant, imperium pro optimatibus regnatoribusque in regione ante serum saeculum 7 a.C.n. sumpsisse videntur. Specie Etrusci imperium in regione ante saeculum 6 a.C.n. perdiderunt, et id temporis, tribus pristini Latini Sabinique gubernationem restituerunt, facientes rempublicam et circumscribentes imperium regnorum.
In fabulis Romanis, Roma die 21 Aprilis 753 a.C.n. a Romulo et Remo, geminis progeniebus Aeneae reguli Troiani, condita est. Romulus Remum in rixa de loco ubi situra sit urbs interfecit, et primus ex septem Regibus Romanis factus est. Itaque nomen Romae habetur ex nomine Romulo ortum esse.[1] Et in fabulis, cum urbs mulieribus egebat, Latini Sabinos diei festo invitaverunt et virgines viduas rapuerunt, efficientes ut Latini cum Sabinis admixti sint.
Res publica[recensere | fontem recensere]
Res publica Romana est periodum historiae Romae antiquae, quod ab anno 509 a.C.n., cum rex Lucius Tarquinius Superbus depositus est, usque ad annum 27 a.C.n., cum die 16 Ianuarii senatus Octaviano titulum Augusti tribuit et Imperium Romanum coepit.
- Pagina prima: Res Publica Romana
Imperium[recensere | fontem recensere]
- Pagina prima: Imperium Romanum
Societas[recensere | fontem recensere]
Ius[recensere | fontem recensere]
- Pagina prima: Ius Romanum
Cultus civilis[recensere | fontem recensere]
Lingua[recensere | fontem recensere]
- Pagina prima: Lingua Latina
Religio[recensere | fontem recensere]
- Pagina prima: Religio Romana
Milites[recensere | fontem recensere]
In Second Life[recensere | fontem recensere]
Simulacrum antiqui mundi Romani in Second Life mundo virtuali ab anno 2006 videtur; ROMA, et ab avatara Torin Golding creatum est.
Nexus interni
- Archaeologia Mediterranea
- Ars convivialis Romana
- Cloaca Maxima
- Comitium
- Index rerum de Roma antiqua
- Institutiones publicae Romae antiquae
- Cultura Romae antiquae
- Oeconomia Romae antiquae
- Societas in Roma antiqua
- Technologia Romana
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Arnaud, Germain. 1902. De publica privataque Romanorum vita duo volumina e scriptoribus probatissimis excerpta et in eum ordinem instructa, ut Latinorum morum quasi adumbrata summa exprimatur et scholastica argumenta proponantur, ad usum quartanorum, tertianorum, secundanorum et rhetoricorum. Editio altera et accuratissime emendata. Massiliae: Apud Laffitte Fratres, Bibliopolas. Textus in archive.org. (Latine, Francice)
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- L. Taruashvili MONIMENTA ANTIQUAE URBIS ROMAE AD ARTES ELEGANTES PERTINENTIA: ITINERARIUM LATINE ADUMBRATUM Altera versio emendata et amplificata Anno MMVIII
- Situs a ROMA Citizens e Second Life