Anucis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anucis dea ita depingi solet, coronam plumarum calamorumve excelsarum gerens.
Anucis
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
a
n
q t
Translitteratio ˁnq.t

Anūcis[1] -is, f., (Aegyptie ˁnq.t, prius fere /ʕaˈnaːq’Vtʰ/ dein /ʕaˈnuːq’ǝ/, "fluidam" significans) erat dea Aegyptia, praesertim Syenae et Seti culta, cum Nilo sociata. Per interpretationem Graecam Vestam esse dicitur.[1] Anucis depingi solet coronam plumarum calamorumve excelsarum gerens.

Anucis cum deo Chnube et dea Satide in triade colebatur, sed quas partes inter socios suos agat non constat: forsitan sit soror Satidis, forsitan coniunx altera Chnubis.

Templum Anucis insulae Seti exstructum est, in quo dedicatio exstat Pharaonis Dynastiae 13 Sochotis III,[2] et multo postea Amenophis II Dynastiae 18 sacellum etiam dedicavit. In Regno Novo erat pompa fluviatica Deae mense Pachon

Anuci Sesostris III et Nephotes I Seti offerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 E.g. O.G.I. 130: …Ἡρῴδης Δημοφῶντος Βερενικεύς, ὁ ἀρχισωματοφύλαξ καὶ στρατηγός, καὶ οἱ συνάγοντες ἐν Σήτει τῇ τοῦ Διονύσου νήσῳ βασιλισταί, ὧν τὰ ὀνόματα ὑπόκειται, Χνούβει τῷ καὶ Ἄμμωνι, Σάτει τῇ καὶ Ἥρᾳ, Ἀνούκει τῇ καὶ Ἑστίᾳ, Πετεμπαμέντει τῷ καὶ Διονύσῳ, Πετενσήτει τῷ καὶ Κρόνῳ, Πετενσήνε[ι] τῷ καὶ Ἑρμεῖ, θεοῖς μεγάλοις, καὶ τοῖς ἄλλοις τοῖς ἐπὶ τοῦ Καταράκτου δαίμοσιν τὴν στήλην… "Herodes Demophontis filius Berenicensis, archisomatophylax et dux, et conducentes in Seti Insula Bacchi Basilistae, quorum nomina subiacent, Chnubi qui et Ammon dicitur, Sati quae et Iuno, Anuci quae et Vesta, Petempamenti qui et Bacchus, Petenseti qui et Saturnus, Petenseni qui et Mercurius, Deis magnis, et aliis super Cataractam daemonibus, hanc stelam...."
  2. Sbk-Ḥtp, qui non apud Manethonem reperitur, sed sic homines privati eiusdem appellationis nomen suum Graece scribebant.[1]