Harrisburg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Despectus in Harrisburgum. Capitolium civicum in medio photographemate videtur.

Harrisburg (Theodisce Pennsilvaniense Harrisbarig) est caput Pennsilvaniae et sedes Dauphin Comitatus. Urbs, 49 082 incolarum anno 2014 habens,[1] est decima a maxima in civitate sita. Secundum orientalem Fluminis Susquehannae ripam iacet, 105 milia ad occidento-boreoccidentem Philadelphiae et 204 milia ad orientem Pittsburgi.

Historia[recensere | fontem recensere]

Locus urbanus secundum flumen ab Indis Americanis ut videtur ante annum 3000 a.C.n. incolebatur. Regionem appellabant Peixtin vel Paxtang, compitum mercatoribus indigenis magni momenti, quia tramites a flumine Delavaria ad Flumen Ohium, et ab Flumine Potomaco ad Susquehannam Superiorem, ibi intersecabantur.

Primus Europaeus qui in Indos Pennsilvanienses incidit fuit Ioannes Smith, Anglicus qui iter a Virginia adverso flumine anno 1608 fecit et cum tribu Susquehannock commorabatur. Anno 1719, Ioannes Harris Maior, mercator Anglicus, ibi consedit et post quattuordecim annos concessiones agrorum 800 circum locum comparavit. Anno 1785, Ioannes Harris Minor in terris paternis oppidum designavit, quod Harrisburgum appellavit; vere eiusdem anni, Gulielmus Maclay, gener Ioannis Harris Maioris, oppidum permensus est. Anno 1791, oppidum rite constitutum est, et mense Octobre 1812 caput civitatis creatum est, quod iam manet.

Conventus Harrisburgensis, anno 1827 habitus, ad portorium anni 1828 duxit. Anno 1839, in primo conventu nationali Factionis Whigianae Civitatum Foederatarum, Harrisburgi habito, Gulielmus Henricus Harrison et Ioannes Tyler candidati Praesidis Civitatum Foederatarum nominati sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. QuickFacts, Census Civitatum Foederatarum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • ADC (societas). 1995. Metro Harrisburg, Pennsylvania street map book. Ed. 4a. Alexandriae Virginiae: ADC. ISBN 0875301347.
  • Miller, William J. 2000. Civil War city: Harrisburg, Pennsylvania, 1861–1865, the training of an army. Shippensburgi Pennsylvaniae: White Mane Publishing Company. ISBN 1572492376.
Media urbs. Panorama ex Ponte Ioannis Harris visa (2000).