Foedus Iroquesiorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Vexillum Foederis Iroquesiorum.

Foedus Iroquesiorum[1] (sive Irocosii[2][3] apud quasdam fontes Latinas), quod etiam Sex Nationes dicitur, seu vulgo Haudenosaunee ('Populus Aedium Longarum'), est populus indigenus, situs in America Septentrionale. Circa saeculum sextum decimum, quinque nationes Novi Erboraci in hoc foedus se constituerunt. Postea natio sexta ad foedus est addita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Circa saeculum sextum decimum, Iroquesii duo, Hiawatha et Dekanawida ('Factor Magnus Pacis'), nuntium "Legem Amplum Pacis" ad nationes tulerunt quinque, Seneca, Caiuga, Onondaga, Oneida, et Mohawk. Iroquesii fines suos expandebant ac populos alios vincebant atque Algonquinos pugnabant. Saeculo septimo decimo, Iroquesii in Bellis Iroquesicis (Anglice Iroquois Wars) Algonquinos et Francgallicos bellaverunt. Anno 1722 Tuscarora in foedus intravit.

In Bello Franco-Indianum Iroquesii cum Britannis contra Francgallicos dimicabant. Motu Americano Iroquesii se medium gerere conati sunt, sed Tuscarora et Oneida Americanis, Mohawk, Seneca, Onondaga et Caiuga Britannis faverunt. Americani bellum vicerunt. Ante bellum aliqui Iroquesii ad Quebecum et Ontarionem iverunt.

In regionibus sitis in parte Novi Eboraci occidentale, coacti sunt Iroquesii. Nunc in Canada et Civitatibus Foederatae Americae habitant.

Foedus Iroquesiorum

Nationes[recensere | fontem recensere]

Sex Nationes
Nomen Nomen Iroquoiane Interpretatio Latine
Seneca Onondowahgah Populus Montis Magni
Caiuga Guyohkohmyo Populus Paludis Magni
Onondaga Ononda'gega' Populus Montum
Oneida Onayotekaono Populus Lapis Erecti
Mohawk Kanien'kehaika Populus Silicis Magni
Tuscarora Sha-Ruh-Reh Collictores Cannabis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Iroquesii invenitur in Io. Henr. Christiani de Selchow, Specimen Bibliothecae Iuris Germanici Provincialis ac Statutarii, ed. 5a (Goettingae: Vidua Abrami Vandenhoek, 1782), praefatio, p. 1.
  2. Thwaites, Ruben Gold. 1896. The Jesuit relations and allied documents: travels and explorations of the Jesuit missionaries in New France, 1610-1791. "Algonquini, Montagnesii, Irocosii" p. 70
  3. Jacobus Augustus Thuanus Historia sui temporis ITEM Nicolaus Rigaltius De Rebus Galliae. 1733. p. 500