Latinitas bona

Calgaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Calgaria
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Canada
Numerus incolarum: 1 096 833
Zona horaria: UTC-7
Situs interretialis
Calgaria: situs

Calgaria,[1][2] vulgo Calgary, incolis anno 2010 1 096 833, est urbs maxima provinciae Albertae et Canadae omnis tertia quo ad numerum incolarum pertinet. Finem australem facit illius catenae urbium et oppidorum quae prothyrum Calgariense et Edmontoniense[en] appellatur, incolis non minus quam 2 703 380, cui finem septentrionalem urbs Edmontonia, provinciae capitalis, imponit.

Nomen et historia[recensere | fontem recensere]

Amerindi nationis Piikani hunc pagum habitabant anno 1787 quo tempore David Thompson cartographus ibi tentoria sua posuit. Eo autem loco, ubi urbs mox crescet, castra anno 1875 condiderunt equites Canadae septentrio-occidentales atque Fort Brisebois ad honorem militis Ephraim Brisebois, sed anno insequenti Fort Calgary appellaverunt, quod nomen elegit commissarius Iacobus MacLeod origine Scotus ad commemorationem castelli Calgary insulae Mulae in Scotia.

Ferriviae Canadensis Pacificae statione ibidem anno 1883 posita, oppido iam anno 1884 constituto, urbs Calgaria anno 1894 incorporata est. In territoriis septentrio-occidentalibus Canadensibus, postea in provincia Alberta anno 1905 condita florebat. Colonis in planitie circumiacenti crebriter latifundia constituentibus, ad Calgariam anno 1913 Societas Sinus Hudsoniensis magnam tabernam departimentalem aedificare iussit. Eodem fere anno feriae annales Cursus Calgariensis[en] inceptae sunt, olim modestae sed hodie celebratissimae. Urbs multo divitior facta est causa repertús petrolei anno 1947 sub terris oppidi Leduc et propter retentionem petrolei a nationibus Arabibus anno 1973 actam.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Calgaria sedes est universitatis publicae atque dioecesis ecclesiae Catholicae. Calgariae in urbe, primá urbium Canadensium, Olympia hiemalia 1988 celebratae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Calgaria
  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 67; Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. Vb. adiect. "Calgariensis": cf. "Dioecesis Calgariensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 Index editionis auctae

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Darrel Janz, Calgary – Heart of the New West. Memphis Tennessiae: Towery, 2001. ISBN 1-881096-93-9
  • Mark Kozub, Janice Kozub, A Calgary Album: Glimpses of the Way We Were. Dundurn Press, 2001. ISBN 0-88882-224-3
  • James Martin, Calgary – The Unknown City. Arsenal Pulp Press, 2002. ISBN 1-55152-111-3
  • Jennifer McMorran, François Brodeur, Calgary. Éditions Ulysse, 1999. ISBN 2-89464-171-0

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Calgariam spectant.