Roman numeral 10000 CC DD.svg

Urbs Guatimalensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Urbs Guatimalensis
Res apud Vicidata repertae:
Urbs Guatimalensis: insigne
Civitas: Guatimalia
Numerus incolarum: 2 110 100
Zona horaria: UTC−6
Situs interretialis

Urbs Guatimalensis[1] (Hispanice Ciudad de Guatemala, accurate La Nueva Guatemala de la Asunción) est caput et maxima urbs in Guatimala. Sita in departimento eiusdem nominis, altitudine circa 1592 metra, 1 149 107 incolarum anno 2012 habebat. Secundum autem Nationalem Institutionem Stadisticae 4.103.865 incolarum in agglomeratione urbana anno 2012, habitabant, ergo est maxima urbs non solum in civitate Guatimalia, sed etiam in tota America Centrale.

Urbs Guatimalensis politicus, culturalis et aerarius locus est atque viarum nexus maximi momenti. Est etiam sedes Parlamenti Americae Centralis. Diversa opera monumentaque in Urbe Guatimalense inveniri possunt, praeterea multae bibliothecae et musea, inter quae praestant Archiva Nationalia, Bibliotheca Nationalis aut Museum Archaeologiae et Ethnologiae, cum immensa Maianarum rerum collectione.

Quoatannis, in theatro IMAX urbis, cinematographicum festum ‘Icarum’ (hispanice, ‘Festival Ícaro’) celebratur, in quo pelliculae et Guatimaliae et Americae Centralis exhibentur.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Guatimalensis": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Urbem Guatimalensem spectant.