Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum

E Vicipaedia
(Redirectum de IKUE)
Jump to navigation Jump to search
Stella esperantistarum catholicorum
Approbatione perfecta summus pontifex accipit missale esperantice conversum; media in imagine praeses IKUE

Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum (compendiarie IKUE, Esperantice Internacia Katolika Unuiĝo Esperantista) est associatio?, quae velit linguam esperanticam partes pristinas linguae Latinae in Ecclesia Catholica acturam esse. Fundata est Lutetiae anno 1910 a sacerdote Aemilio Peltier.

Quotannis congressus, nonnumquam etiam talis oecumenicus una cum lutheranis atque orthodoxis christifidelibus habetur. Praeses consociationis fuit usque 2019 dominus Ioannes Daminelli ex Italia, prior fuerat Miloslaus Šváček e Bohemia. Praeses vicaria multos annos Maria Belošević fuit. In Polonia olim praeses fuit Barbara Pietrzak.

Unionis praesides omnes[recensere | fontem recensere]

  1. Augustinus Richardson (1843-1913), 1910-1913
  2. Patricius Parker (1869-1948), 1913-1920
  3. Lambertus Poell (1872-1937), 1920-1921
  4. Paulus Antonius Schendeler (1878-?), 1921-1924
  5. Franciscus de Paula Měšťan (1865-?), 1924-1927
  6. Ioannes Font i Giralt (1899-1936), 1927-1935
  7. Maria Larroche (1854-1940), propraeses praesidis partes agens, 1934-1935
  8. Petrus Heilker (1883-1964), 1935-1950
  9. Alphonsus Beckers (1908-1994), 1950-1966
  10. Iacobus Tuinder (1933-2011), 1966-1971
  11. Ferdinandus Longoni (1916-1975), 1971-1975
  12. Ceslaus Biedulski (*1936), 1976-1979
  13. Duilio Magnani (1928-2010), 1979-1995
  14. Antonius De Salvo (*1942), 1995-2003
  15. Miloslaus Šváček (*1941), 2003-2012
  16. Ioannes Daminelli (1943-2019), electus mense Februario 2012

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]