Ferdinandus Longoni

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ferdinandus Longoni
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1916;
Obitus: 24 Octobris 1975;
Patria: Italia, Regnum Italiae

Officium

Munus: esperantista

Ferdinandus vulgo Ferdinando Longoni (natus 1916 Mediolani, mortuus die 24 Octobris 1975 Lemiati) sacerdos Catholicus Italicus et praeses Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ferdinandus e familia infantium multorum oriundus anno 1939 presbyter ordinatus est. Annos sedecim Acerri apud Lavenum-Montem Bellum animas curabat; postea autem Lemiatum iit. Quoad Caritatem et primum auxilium condidit Consociationem crucis argenteae quae dicebatur; in eius conclavibus voluntarii sanguinem donare potuerunt.

Anno 1954 idioma Zamenhofianum edidicit congressibus multis tam nationalibus quam internationalibus participaturus. Anno 1971 praeses esperantistarum Catholicorum creatus et post quattuor annos quasi unanimiter reelectus est. Comi (1972), Hammoniae (1974) et Romae (1975) conventus Esperanticos Catholicos disponebat. In ultimo autem Romae celebrato sanitate vacillante preces pulchras novas in libro ligatas praesentavit. In Italia quoque esperantistas Catholicos diu duxit.

Honores[recensere | fontem recensere]

Centrum Esperanticum Catholicum Mediolanense nomen istius viri boni portat, quod annis inter 1976 et 2000 periodicum "Bulteno" edidit. Die 15 Iunii 2008 ossum translatio facta est in sepulcretum magis vastum apud Sanctum Georgium situm. Denique Ioannes Daminelli orationem festivam in presbyteri laudem habuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1975: Katolika preĝaro, edidit IKUE cum praefatione Ferdinandi Longoni ipsius. Romae 1975, 104 paginarum (=series IKUE, 2)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]