Jump to content

Ioannes Font i Giralt

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Font i Giralt
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Font i Giralt: imago
Ioannes Font i Giralt: imago
Nativitas: 4 Augusti 1899; Gerunda
Obitus: 17 Augusti 1936; El Sallent
Patria: Hispania
Praesidium IKUE Pragae anno 1929 in Congressu Catholico Esperantico: ad sinistram Maria Larroche iuxta Ioannem Font i Giralt et Paulum Antonium Schendeler.

Ioannes vulgo Joan Font i Giralt (natus Gerundae die 4 Augusti 1899; mortuus El Sallent apud Santa Pau? die 17 Augusti 1936) fuit presbyter, paedagogus, et esperantista Hispanicus. In motu Esperantico Catholico valde activus anno 1927 praeses Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum electus est. Orator egregius ex anno 1932, folia quae inscribuntur "Espero Katolika" moderabatur, qui in principio Belli intestini Hispanici interfectus est.

Font i Giralt anno 1924 sacerdos ordinatus est in seminario et schola Santa Maria del Collell apud Sant Ferriol docturus. Novissimis annis praeter scholastica etiam parochialia officia in Torn implevit. In seminario sacerdotali Gerundae autem Iosephus Casanovas i Genover, professor linguae Latinae et rex gregis Ĝirona Espero, Linguam internationalem indefesse laudavit et docuit, ut vel turba in ipso seminario Studenta Juneco conderetur. Fortasse Font i Giralt idioma Zamenhofianum ibi edidicit, quamquam ipse in colloquio percontativo die 24 Augusti 1931 in emissione quadam stationis radiophonicae Vindobonensis de instructione patrio sermocinabatur.[1]

Vindobonae asserebat se duxisse certamina musicalia traditionalia Internaciaj Floraj Ludoj. Ab anno 1920 variis muneribus in sodalitatibus Esperanticis multis fungebatur. Francogalli et Batavi proponebat eum praesidem unionis IKUE, quod die 5 Augusti 1927 Assisii factum est. In Congressu universali Cracoviae anno 1931 celebrato palmam oratoriam tulit, unde iter fecit in octo terras Europaeas; urbes tredecim, greges catholicos octo visitavit, orationes decem habuit, colloquia percontativa quattuor (quorum duo radiophonica, Vindobonae Vratislaviaeque) dedit.

Inde ab Ianuario 1932 usque mensem Octobrem 1934 commentarios officiales unionis IKUE "Espero Katolika" disposuit, quamvis iam tunc graviter aegrotatus esset. Die 15 Augusti 1936 animarum curatorem communistae captaverunt, ut eum in carcerem conicerent. In via ad castra autem necatus est tormenta perpessus.

Plura de cruciatu eius, de quo testimonia plura inter se diversa exstant, in libro Testimoniatge de Fe i de Fidelitat inveniuntur. Quem exaravit Iosephus M. Cervera i Berta sacerdos et edidit dioecesis Gerundensis anno 1991.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Amouroux, Jean. "Pastro Joan Font i Giralt. (1899-1936)". Apud: Katolika Esperantisto, 167/1999 [1]
  • "Biografio de Pastro Juan Font Giralt". Apud: Espero Katolika, 1-5/1994. [2][nexus deficit]
  • Poblet i Feijoo, Francesc i Hèctor Alòs i Font: Història de l'esperanto als Països Catalans, Barcinone 2010. ISBN ISBN 978-84-936728-6-7.
  • Vita in paginis IKUE
  1. Kiam okazis en septembro 1909 la 5a UK en Barcelono mi estis 9-jara knabo. Mia patro lernigis al mi la lingvon iomete antaŭ la Kongreso. Ĉiam kun fiero mi memoros la momenton, kiam mi salutis la Majstron Zamenhof. (apud EK, mensium Martii/Aprili, 1932.