Franciscus de Paula Měšťan

E Vicipaedia

Franciscus de Paula Měšťan (natus die 1 Aprilis 1865 in Hlinsko/Circuli Pardibensis, Bohemiae; mortuus die 21 Februarii 1941 Crempsii in Austria Inferiore) presbyter catholicus Bohemus et Esperantici fautor summus fuit. Inter annos 1924 et 1927 vel praeses Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum (IKUE) fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Měšťan theologiae Vindobonae studuit annis inter 1884 et 1888 et ordinatio sacerdotalis eius facta est anno 1888. Tunc praefectus et magister linguae Francogallicae in Ducali convictu Löwenburgensi Vindobonae (in districtu urbano VIII) fuit, denique animorum curator et novitiorum magister annis inter 1889 et 1898.

Ordini piaristarum ex anno 1883 adhaerens annos XVIII (1906-1924) dux provinciae Austriacae et consistorii consultor fuit. Propraeses missionis officialis Esperanticae Austriacae (Aŭstria Esperanto-delegitaro, AED) ad congressum Vindobonensem anni 1924 parandum quoque fuit. Indices ad facilius Esperanticum docendum elaboravit qui a ministerio educatorio approbati sunt. Insuper librum precum Esperanticum valde usitatum composuit. Usque annum 1938 interdum vocatus est Vindobonam velut examinator officialis statalis in Esperanticis. Eo instigante cursus Esperantici sermonis et in seminario sacerdotali habebantur.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Der selige Pompilius M. Pirotti, Priester aus dem Orden der frommen Schulen, 1710-66, Vindobonae 1890
  • "Regesten zur Geschichte Kardinal M. Klesls, Bischofs von Wien", apud: Wiener Diözesanblatt 1891/1-17
  • Erinnerungsblatt an das 300- bzw. 200jährige Jubiläum des Piaristenordens in dessen Pfarrkirche Maria Treu, Vindobonae 1897
  • Der Hl. Josef von Calasanz und sein Werk, der Orden der frommen Schulen, Vindobonae 1910
  • Das Weltsprachenproblem, Esperanto und die Stellung der katholischen Kirche zur Weltsprachenfrage, Vindobonae 1919
  • Katolika esperanto-Preĝareto, Vindobonae 1924, reeditio anno 1933

Nexus externi[recensere | fontem recensere]