Miloslaus Šváček

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Photographema praesidis catholicorum esperantistarum

Miloslaus vulgo Miloslav Šváček (natus anno 1941) est esperantista Bohemicus et regens sectionis catholicae Bohemicorum Esperantistarum (ĈEA). Iste vir tempore communismi in Tzechoslovacia saevientis, propterea quod conventus catholicos castrenses in tentoriis ad bohemicum vicum Herbortice (in pago Ústí nad Orlicí) praeparaverat, persecutionem est passus.

Prior praeses[1] Catholicorum Esperantistarum IKUE (=Internacia Katolika Unuiĝo Katolika) est etiam moderator periodici catholici cuiusdam editi in Bohemia, cuius titulus "Dio benu" (i.e. "Deus benedicat"). Interdum conventus varios esperantistarum seu catholicos seu oecumenicos organizabat: e.g. anno 2006 amplum catholicum concilium esperantistarum ad Velehrad, illustrem locum peregrinationis. Anno 2010 praefuit congressui iubilato Lutetiae Parisiorum apud basilicam Sacratissimi Cordis DNIC in Monte Martyrum celebrando.

Anno 2008 accepit praemium nomine Comenii nuncupatum e manibus magistratuum urbis Přerov ob pervulgationem commendativam et linguae internationalis et oppidi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Pagina domestica bohemicorum esperantistarum catholicorum: [1]
  • Pagina domestica esperantistarum catholicorum: [2]
  • Societas esperantica ad Přerov: [3]

Notae[recensere | fontem recensere]