Maria Belošević

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Maria, vulgo Marija Belošević (nata die 18 Iulii 1965 Agrani) Croatica diurnaria et Esperanticorum fautrix est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Esperantista facta est iam in schola elementari. Paedagoga diplomate ornata cursus linguae Esperanticae inde a circiter 30 annos habet.

Universalis Societatis Esperanticae (UEA) et Associationis Esperanticum docentium internationalis (ILEI) et Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum (IKUE) membrum facta est. Olim in consiliis Associationis iuventutis Esperanticae internationalis sedebat et pro rebus magistrorum apud UEA annis inter 1993 et 1998 deprecabatur. Apud UEA annis inter 2001 et 2007 diversis officialibus muneribus fungebatur. Ex anno 1991 pugnabat, ut linguae Esperanticae examina linguistica officialiter approbata in quoquo Congressu universali UEA fierent.

Cooperationes iniit programmati interculturali (Interkulturo) quoque neque de auxilio dato in edendis peridiocis praetitulatis "Juna Amiko" et "Monato" taceatur. Activa est in variis sodalitatibus regionalibus Esperanticis - sed haud solum: etiam de rebus provehendis Regionis Europaeae Alpium Marisque Hadriatici operam navat. Politice ad Croaticam societatem meliorem reddendam annis inter 2003 et 2007 agebat.

Anno 2003 praeses vicariae Esperantistarum catholicorum facta est indeque multos congressus prudens integraque moderabatur. Ex anno 2019, antecessore vita defuncto, praeses IKUE est ipsa.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]