Jump to content

Antonius De Salvo

E Vicipaedia
Antonius De Salvo, anulum piscatoris osculans

Antonius vulgo Antonio De Salvo (natus Romae die 8 Iunii 1942, mortuus ibidem die 21 Martii 2021) fuit iuris peritus, iudex, et esperantista Italicus. Diu Unioni Internationali Esperantistarum Catholicorum praefuit atque aerarium istius disposuit. Praesidium sodalitatis mense Februario 2012 deseruit.

Anno 1962 De Salvo officialis ferriviarius fuit, cum explicationes idiomate Zamenhofiano in elenchos Italicos horariorum insereret. Septem annis post doctor iuris factus est et professor in iuridicis oeconomicisque. Tunc in ministerio educationis operam navabat. Anno 1972 ad portationum ministerium transiit. Ex anno 1976 autem in tribunali pecunario primo Venetiis secundo Romae laboravit, ubi ex anno 1977 monetalium actiones in ministerio rerum internarum usque annum 2009 scrutabatur. Inde consiliarius primus nominatus est ad inspicienda ministeria quinque (rerum internarum, externarum, iuridicarum, defensoriarum).

Anno 2011 promotus est rector tribunalis pecuniarii Tergestini: revera et tribuum singulorum et regionis Fori Iulii et Venetiae Iuliae generatim computos revisit. Mense Maio 2013 Bononiae similia pro regione Aemiliae et Romaniae egit. Insuper anno 1976 censor iudicii regionalis administratorii Florentini declaratus est; propositus erat tribunali vectigalium regionali et sufes in Iudicio Italico superiore de rebus tributa spectantibus. Praeterea diurnarii munere fungebatur cum aditu ad administrationes cursuales tam Vaticanas quam Italicas.

Actiones in Esperanticis

[recensere | fontem recensere]

De Salvo sermonem internationalem mense Decembri 1956 edidicit et triennio post Panormitano congressu primo participatus est. Ibidem examen linguisticum superius fecit. In adulescentia in circulis catholicis IKUE activus et gregem iuvenum La Alta Flugo feliciter movit. Anno 1962 conventum catholicum Esperanticum Rochae de Papa celebratum labore suo generose ditavit. Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consilia eius fovebat, unde approbatio unionis IKUE a Consilio apostolico laicorum simpleretur. Periodicum "Espero Katolika" quoque annis inter 1978 et 1992 modum in sollertem moderabatur; sed etiam postea laboribus opprimentibus symbolas multas pluma exaratas in foliis publicari iussit. Et ultimis vitae annis director responsalis commentariorum citatorum de iure erat.

Annis inter 1971 et 2007 faciebat emissiones lingua Esperantica stationis radiophonicae Romanae internationalis Ludovico Minnaja succedens. Ligae Esperanticae Italicae vicarius praeses etiam erat. Anno 1995 autem praeses unionis catholicae IKUE electus est. Qui labor cessit anno 2003, quamvis in praesidio unionis IKUE usque annum 2011 mansurus esset. Cum congressus universalis Esperanticus XCI Florentiae celebraretur, apparatus auxilio suo ornavit. Philatelistis oculos pro pittaciis cursualibus Esperantica monstrantibus aperuit libello speciali quodam. Textibus emissionum Esperanticarum Romanarum etiam interrete nutrivit.[1]

De Salvo in convertendis et revidendis libris liturgicis (missali, lectionario) et in interpretanda mythistoria Promissorum sponsorum operam dabat. Insuper dictionarium Esperantico-Italicum Humberti Broccatelli emendavit, quod anno 1984 in lucem est prolatum. Annis 1980 coepit glossarium gigans Italico-Esperanticum fingere, quo Carolus Minnaja in lucubrationis suis lexicographicis libenter utebatur. Neque proverbia Italica remisit, immo multa in Esperanticum interpretabatur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]