Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Stella esperantistarum catholicorum
Approbatione perfecta summus pontifex accipit missale esperantice conversum; media in imagine praeses IKUE

Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum (compendiarie IKUE, Esperantice Internacia Katolika Unuiĝo Esperantista) est consociatio, quae velit linguam esperanticam partes pristinas linguae Latinae in Ecclesia Catholica acturam esse. Fundata est Lutetiae anno 1910 a sacerdote Aemilio Peltier.

Conventus et scripta[recensere | fontem recensere]

Quotannis congressus, nonnumquam etiam talis oecumenicus una cum lutheranis atque orthodoxis christifidelibus habetur. Praeses consociationis fuit usque 2019 dominus Ioannes Daminelli ex Italia, prior fuerat Miloslaus Šváček e Bohemia. Praeses vicaria multos annos Maria Belošević fuit. In Polonia olim praeses fuit Barbara Pietrzak.

Periodicum sodalitatis cui titulus Espero Katolika ex anno 1903 legitur itaque de vetustissimo diariorum Esperanticorum perpetim editorum agitur.[1]

Unionis praesides omnes[recensere | fontem recensere]

  1. Augustinus Richardson (1843-1913), 1910-1913
  2. Patricius Parker (1869-1948), 1913-1920
  3. Lambertus Poell (1872-1937), 1920-1921
  4. Paulus Antonius Schendeler (1878-?), 1921-1924
  5. Franciscus de Paula Měšťan (1865-?), 1924-1927
  6. Ioannes Font i Giralt (1899-1936), 1927-1935
  7. Maria Larroche (1854-1940), propraeses praesidis partes agens, 1934-1935
  8. Petrus Heilker (1883-1964), 1935-1950
  9. Alphonsus Beckers (1908-1994), 1950-1966
  10. Iacobus Tuinder (1933-2011), 1966-1971
  11. Ferdinandus Longoni (1916-1975), 1971-1975
  12. Ceslaus Biedulski (1936-2018), 1976-1979
  13. Duilio Magnani (1928-2010), 1979-1995
  14. Antonius De Salvo (*1942), 1995-2003
  15. Miloslaus Šváček (*1941), 2003-2012
  16. Ioannes Daminelli (1943-2019), 2012-2019
  17. Maria Belošević (*1965), ex anno 2019

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]