Glossarium Christianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Glossarium Christianum (Esperantice Kristana Glosaro, Theodisce Christliches Glossar) est lexicon utilissimum de terminis technicis Christianis in linguis Theodisca et Esperantica recte adhibendis.

Disponitur in interreti tantummodo opus istud a reverendo domino Germanico Bernardo Eichkorn exaratum. Qui homo res in lexico mutandas assidue curat, accessum gratuitum concedens. Praeter vocabularii partes in sensu verbi stricto clarificatur de argumento rerum conversarum. Fontes accurate dantur et haud raro conversiones variae proponuntur, cum optima praeferendaque versio litteris crassis indicetur.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Dispositio dictionarii interretialis ecce hic: Willkommen im Christlichen Glossar! Bonvenon en la Kristana Glosaro!