Patricius Parker

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Patricius Parker anno 1910 prox?.

Patricius (Anglice Patrick) Parker (natus in vico Coolamain-Oylegate in Comitatu Vexfordiensi die 24 Iulii 1869; mortuus in Cushinstown in Comitatu Midiensi die 19 Septembris 1948) fuit presbyter Catholicus Hibernus. Inter annos 1913 et 1920 Unioni Internationali Esperantistarum Catholicorum praefuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Patricio fratres tres sororesque quattuor fuerunt, quarum duae moniales factae sunt. Ioannes Canon Parker (+1900) et Patricius Parker (+1876) avunculi etiam sacerdotes fuerunt.

Vexfordiae primo in Collegio Sancti Petri studuit, antequam Salmanticae in Collegio Hibernico studiosum sese inscriberet. Ordinatio die 2 Decembris 1894 una cum Sylvestro Cloney ab episcopo Brown facta est. Tunc parochus in Screen (e mense Decembri 1894) fuit, in Adamstown (e mense Februario 1898), in Kilmyshall (e mense Augusto 1902), et in Cushinstown (e mense Maio 1919). Laudabant Christiani eum valde affabilem fuisse et libenter diligenterque alis? parochias visitavisse.

Capitularis creatus est in consilio dioecesano oppidi Ferns. Parker studebat rebus classicis necnon linguae Hibernicae resuscitandae. In Comitatu Vexfordiensi inter primos fuit qui renascentiae idiomatis Celtici pugnarent. Associationis Enniscorthy Feiseanna sodalis fuit, quam pecuniis stipendiorum distribuendorum iuvabat.

Catholici Esperantici Romae congressum celebrantes Patricium Parker praesidem elegerunt. Qui autem uni tantum anno annuit septem annos mansurus, quoniam actiones sodalicias primum bellum mundanum omnino interrupit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Pri la defendo de la lingvoj de malgrandaj nacioj." Belga Esperantisto, mensis Februarii 1910, p. 78
  • John V. Gahan,The Secular Priests of the Diocese of Ferns, Editions du Signe, 2000.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]