Paulus Antonius Schendeler

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Paulus Antonius Schendeler (natus die 26 Februarii 1878 Silvae Ducis, mortuus post annum 1935) magister geographiae et rerum commercialium Batavus fuit. Annis inter 1921 et 1924 praeses fuit Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum (IKUE).

Actiones in rebus Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Esperantici fautor factus est 1909 praeconia multa sparsurus, tractationes commendativos exaraturus, cursus ducturus. Ei valde in animo fuit bonus pronuntiatus idiomatis Zamenhofiani. Periodicum praetitulatum Semereto moderatus est anno 1916, insuper librum definitivum titulum eundem portantem edidit. Post congressum VII esperantistarum catholicorum Noviomagi Batavorum anno 1921 celebratum praeses et secretarius primus IKUE creatus est. Scribae munere fungebatur usque annum 1935. Inter catholicos aliquando quaestio orta est num Esperantica omnia essent ipsa scopo seu instrumento tantummodo fidei catholicae propagandae causa. Cum iam antea unio inter IKUE et sic dicta Crux alba (Blanka Kruco) ad IKa (Foedus internationale catholicum - Internacio Katolika) parata esset, grex quidam esperantistarum catholicorum censebat associationem IKUE independentem manendam esse. Inter fautores istius alae fuerunt Schendeler et Ioannes Nicolaus Iosephus Smulders (1872-1939) commentarios Espero Katolika possidens.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]