Maria Larroche

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Maria Larroche
Res apud Vicidata repertae:
Maria Larroche: imago
Nativitas: 18 Martii 1854; Mettis
Obitus: 27 Maii 1940; Segodunum
Patria: Francia

Officium

Munus: esperantista

Maria vulgo Marie Larroche (nata die 18 Martii 1845 Divoduri Mediomatricorum, mortus die 27 Maii 1940 Segoduni) praesertim ad vitam caecorum emendandam laboravit; Francogalla et esperantista fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Idioma Zamenhofianum Claudio Colas docente edidicerat, cui in praeconiis faciendis auxiliabatur. Namque erat in votum ut catholici de bono atque fertili usu Linguae internationali scirent. Quinquies Congressui catholico parando operam dabat et folia "Espero Katolika" nonnullos annos moderabatur; tunc praeses vicaria Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum creata est, cuius sodales eam lepide aviam unionis nominabant.

Cum ex anno 1933 praeses atque presbyter Ioannes Font i Giralt aegrotus officia tam unionis ducendae quam foliorum edendorum implere non posset secretarius generalis Paulus Antonius Schendeler signum vitae petivit. Responso vero neglecto sodales Silvae Ducis congregati litteras Ioanni datas cum petitione ut Mariae Larroche vicariae ductionem translaturus esset. Responso iterum absente Maria usque congressum Romanum anni 1935 ad tempus praesidium duxit. Revera unum annum de facto praesidis munere fungebatur, quo conventum generalem anni 1935 indixit. Ipsa aetate valde provecta Lutetia Romam vecta est.

Etiam aerarium unionis ad tempus curabat. Anno 1940 bello saeviente Lutetia ei deserenda fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]