Ioannes Daminelli

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes / Giovanni DAMINELLI (natus die 2 Augusti 1943 Bergomi, mortuus die 26 Martii 2019 Mediolani) Italicus mathematicus fuit. Anno 2012 creatus erat praeses Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum (IKUE).

Vita[recensere | fontem recensere]

Esperantica sibi anno 2000 detegens anno 2003 diploma superius Instituti Italici de rebus Esperanticis recepit. Catholicis Italicis praefuit et - inde ab anno 2003 - inspector rationum nummerariarum IKUE fuit. Moderator peridiodici praetitulati "Katolika Sento", insuper et creator et curator paginarum interretialium Esperantistarum catholicorum Italicorum (UECI) factus est.

Mediolani Esperantica docebat senioribus necnon in circulis regionalis sodalitatis. Membrum factum est consilii paroecialis de cura animarum, secretarius Instituti Italici Esperanticorum et senator sodalitatis Mediolanensis Esperanticae. Anno 2008 praeses Italicorum Esperantistarum creatus erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]