Duilius Magnani

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Duilius Magnani
Res apud Vicidata repertae:
Duilius Magnani: imago
Nativitas: 11 Iunii 1928; Misianum Hadriaticum
Obitus: 20 Aprilis 2010; Ariminum
Patria: Italia, Regnum Italiae

Officium

Munus: esperantista

Consociatio

Mense Septembri 1997 papa Ioannes Paulus II, servus servorum Dei, e manibus Duilii Magnani missale et lectionarium Esperantica accipiens

Duilius vulgo Duilio Magnani (natus die 11 Iunii 1928 Misani, mortuus die 20 Aprilis 2010 Arimini) theologus et presbyter catholicus Italicus et praeses Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum (IKUE) fuit. Et IKUE et Universalis Societas Esperantica eum membrum honorarium declaraverunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius agricolae pauperis studiorum cupidissimus eleemosynas petere paratus erat. Bello mundano saeviente scholam mediam Tridentinam frequentavit, antequam studiosus in gymnasio Ariminensi fieret. Postea theologiae in seminario papali regionali Bononiensi studuit et die 28 Iuniii 1953 sacerdos ordinatus est.

Post triennium auxiliare et parochus in vico quodam rustico haud procul ab Arimino sito creatus est et assistens Iuventutis muliebris Actionis Catholicae. Inde ab anno 1964 in parochia Sancti Iuliani Magni Ariminensi animas curabat. Anno 2003 secundum ius canonicum dimissio petenda erat. Magnani diu filius spiritalis Pii de Petrelcina erat, quippe qui illum sanctum ipse cognovisset.

In Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Anno 1969 examen primum lingua Esperantica fecit et statim laborem pro caecis deposuit nova petiturus. Anno 1976 gregem Italicum sub aegide unionis IKUE congregatum velut secretarius adiuvit; post tres annos iam ipse praeses IKUE electus est; reelectiones felices quoque fiebant antequam anno 1995 se retrahere deberet. Magnani indefesso instigante tum adeptiones pro catholicis Esperanticis sat magnae erant: aestimatio officialis Apostolicae Sedis unionem IKUE esse consociationem privatam christifidelium internationalem; missalis et lectionarii Esperanticorum approbatio editionis permissu; graphei Romani emptio; salutationes nataliciae paschalesque summi pontificis etiam Esperantice pronuntiandae (ex anno 1994).

Magnani assidue esperantistis Europae Orientalis auxiliabatur atque succurrebat, verbis et donis. Item Esperantici fautores in terris minus opulentis adiuvabat. In ecclesia quadam Ariminensi opus musivum Esperanticum addi iussit; congressum oecumenicum Esperanticum et conventum ferriviariorum esperantistarum disponebat; et cum Academia internationali scientiarum ad Sanctum Marinum (AIS) et cum hominibus egregiis civilibus religiosisve cooperationes iniit. Anno 2007 Universalis Societas Esperantica eum Praemio Deguĉi honoravit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]