Unio Esperantica christiana internationalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Signum KELI, unionis protestanticorum esperantistarum

Unio Esperantica christiana internationalis (Esperantice: Kristana Esperantista Ligo Internacia, compendiarie KELI) colligit christianos variarum specierum et praecipue protestanticos reformatosque. Munus eius principale est informandi de lingua Esperantica in christianis necnon de religione Christiana in Esperanticis gregibus. Praeses est Francogallus Philippus Cousson.

Studia peculiaria[recensere | fontem recensere]

Inde ab initio KELI iuvit Iacobum Tuinder in missione inter caecos in Nederlandia, quod notum factum est sub signo E3 (nunc autem EvidEntE). Postea varia agenda inter mancos sequebantur, e.g. in Albania.

Congressus[recensere | fontem recensere]

Primo bello pancosmico finito KELI quotannis congressus habere coepit ubi maximi momenti sunt praeter meditationes praelectiones studia biblica et otium necnon conventus cum ecclesiis localibus. Magis magisque arta fit cooperatio cum Unione Internationali Esperantistarum Catholicorum (IKUE), ita ut congressus nonnumquam oecumenici sint. Quod autem prima vice factum est anno 1968 Limburgi ad Lahnam. Numerus participantium in congressibus inter 90 et 200 est; participes christianos esse minime oportet. In sic dictis Congressibus universalibus ab Universali Societate Esperantica celebratis membra KELI et IKUE servitia religiosa praeconiaria praedicativa de rebus christianis offerunt.

ADORU - oecumenicus liber precum ad usum cunctorum christifidelium

Periodicum et litterae[recensere | fontem recensere]

Omni tertio mense KELI commentarios praetitulatos Dia Regno (Regnum Dei) edit, qui anno 1908 conditi sunt Paulo Hübner moderante. Hodiernis temporibus ligamini vinculo coniunctivo sunt inter membra associationis in terris 48 dispersa. Illorum confessiones variae sunt ut e.g. adventistarum, Religiosae amicorum sodalitatis, Lutheranismi, Anglicanismi, orthodoxiae.

Anno 1971 liber cantualis proprius praetitulatus Adoru Kantante (Adora cantans) cum 262 cantilenis religiosis editus est. Sequebantur alia similia, Tero kaj Ĉielo kantu (Terra et caelum cantent; cum 161 capitulis), Adoru (anno 2001, oecumenicus, una cum catholicis et orthodoxis).

Historia[recensere | fontem recensere]

Unio KELI fundata est anno 1911 in Congressu universali Esperantico Antverpiae celebrato. Iam tum operam dabant ad textus christianos fundamentales convertendos. Anno 1912 Novum Testamentum lingua Esperantica praesentatum est, cum Ludovicus Lazarus Zamenhof ipse tantummodo Vetus Testamentum convertisset. Libri deuterocanonici autem non ante annum 2003 in lucem prolati sunt Gerrit Berveling interprete.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]