Iacobus Tuinder

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iacobus Tuinder
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Ianuarii 1933; Haga
Obitus: 18 Iunii 2011; Heemskerk
Patria: Regnum Nederlandiae

Officium

Munus: esperantista

Iacobus Antonius vulgo Jacques Antoine Tuinder (natus Hagae die 10 Ianuarii 1933, mortuus Heemskerk in Hollandia Septentrionali[1] die 18 Iunii 2011) fuit operator socialis atque esperantista Batavus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Tuinder anno 1951 idioma Zamenhofianum edidicerat antequam annis inter 1959 et 1960 folia Birdo iuventitutis Catholicae unionis IKUE moderaretur. Annis inter 1966 et 1971 autem praeses Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum erat. Ei semper in animo erant promotio oecumenismi et cooperationes cum Stephano Maul ineundae qui vir tunc moderator periodici "Espero Katolika". Tuinder et Maul et Adolphus Burkhardt, praeses Unionis Esperanticae Christianae internationalis (KELI), iugiter Limburgi anno 1969 congressum Esperanticum oecumenicum primum fecerunt. Aliquando Tuinder, qui confessionum diversitatem minoris aestimavisse videbatur, praesidium unionis KELI appetivit. Revera annis inter 2000 et 2004 eius praeses erat.

Actiones internationales in favorum pauperum visu laborantibus[recensere | fontem recensere]

Cum munere operarii socialis fungeretur, multum pro mancis faciebat. Inde omnis orbis terrarum esperantistas inflammabat, ut hominibus male videntibus succurrerent. Quod inceptum anno 1966 incohatum Agado E3 - Esperantistoj esperigas Esperantojn inscribebatur et continatum est sub titulo novo E-vid-ente usque auctoris mortem. Inde opus fundatum Stichting Zienderogen responsabilitatem sibi arrogans ramum novum similem in Ucraina insevit, Evidente Ukraina[2].

Honores[recensere | fontem recensere]

Ne mirum quin caecorum consociatio LIBE eum sodalem honorarium fecerit. Associatio Esperantica Bataviae ei praemium Verloren van Themaat adiudicavit et regina Nederlandiae ipsa eum ordine Domi Auriaci ornavit. Denique Universalis Societas Esperantica honores Praemii Deguĉi ei sparsit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]