Barbara Pietrzak

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Barbara Pietrzak, diurnaria Polonica, Roterodami anno 2007

Barbara Pietrzak (ante nuptias: Agnieszka Przybysz; nata die 18 Iunii 1944 Varsaviae) Polonica Esperantici fautrix et diurnaria est. Praesidio Universalis Societatis Esperanticae (UEA) aderat annis inter 2007 et 2016 necnon membrum Academiae Esperanticae est ex anno 2011. Insuper praeses vicaria vere praedita est Associationis Polonicae Esperanticae et redactrix generalis Stationis radiophonicae Esperanticae interretialis (Pola Retradio en Esperanto) Varsavia in totum orbem terrarum emittentis. Addatur eam periodicum praetitulatum Pola Esperantista symbolis pretiosis saepe ditare et Academiae litterarum Esperanticarum, quae dicitur, inesse. Annis inter 2007 et 2013 fungebatur munere secretariae generalis UEA.

Vita[recensere | fontem recensere]

Idioma Zamenhofianum anno 1958 ediscebat motioni Puellarum exploratricum adhaerens; itaque iam anno 1959 Congressum internationalem iuvenilem Varsaviae, cum ibidem Congressus universalis Esperanticus haberetur, frequentare potuit. Assecla Associationis Esperanticae Polonicae facta est et operam dabat in Iuventute Esperantica Polonica necnon apud Associationem iuventutis Esperanticae internationalem (TEJO) annis inter 1962 et 1965. Laborabat e.g. in grapheo organisationis iuvenilis Polonicae et pro periodico adulescentibus dedicato, cui titulus Tamen, tractationes varias scripsit.

Ex anno 1968 cum aliis emissiones radiophonicas lingua Esperantica diffundendas Stationis radiophonicae publicae internationalis Radio Polonia curabat, quam redactionem annis inter 2000 et 2007 vel duxit. Emissionibus undarum brevium finitis rude donata est et Gabrielam Kosiarka responsalem fore statuit. Usque finem qualiumcumque emissionum Lingua internationali confectarum - nam post annum 2007 extra undas breves radiophonicas utique viam interretialem ad emissiones faciendas utebantur - Barbara Pietrzak auxilium continuatum haud recusabat. Anno 2011 autem proh dolor omnia Esperantica in radiophonia publica Polonica abolenda esse ab inimicis obscuris statutum est. Denique diversi emeriti locutores Esperantici, inter quos et Barbara, emissiones novas sub titulo novo Pola Retradio bis singula hebdomada produci iusserunt.

Annis 1980 etiam in motione Poloniae Esperantica denuo exsuscitabatur, quando se praebuit ad numeros nonnullos periodici Pola Esperantista parandos. Annis 1990 praeses sectionis Polonicae Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum creata est et anno 1995 membrum UEA facta est.

Maritus eius mortuus nuncupabatur Marcus Pietrzak, qui non solum Iuventutem Esperanticam Polonicam condiderat sed etiam secretarius generalis TEJO fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]