Ima Tellus (insula Sancti Christophori)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ima Tellus (insula Sancti Christophori)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Sanctus Christophorus et Nevis
Numerus incolarum: 13 220±0

Geographia

Superficies: 6 474 970 Metrum quadratum
Vide etiam paginam fere homonymam: Ima Tellus (Guadalupia)

Ima Tellus,[1] vulgo Basseterre, est urbs insulae Sancti Christophori et caput civitatis foederatae Sancti Christophori et Nivium. Hominum 13 000 per aestimationem ibi anno 2013 habitabant.

Oppidum hoc loco primum a colonis Francicis anno 1627 conditum est. Caput statim facta est pagorum Francicis subditorum. Omni insula ab anno 1727 a Britannis possessa, Ima Tellus iam florens et frequentatissima dignitatem urbis capitalis retinuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De orthographia nominis Latini vide "Ima Tellus (Guadalupia)". Vb. adiect. "Imatelluranus", cf. "Dioecesis Sancti Ioannis Imatellurana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Media urbs Ima Tellus ab hominibus necnon gallinis frequentata
Urbs Ima Tellus insulae Sancti Christophori sub monte Liamuiga iacens
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Imam Tellurem spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • "3575551" apud GeoNames • Facebook Places