Roman numeral 10000 CC DD.svg

Castries

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Castries
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Sancta Lucia
Numerus incolarum: 70 000
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 79 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Taipeia

Tabula aut despectus

Castries: situs

Castries[1] est urbs insulae Sanctae Luciae et caput civitatis liberae quae ex hac insula constituitur. Ibi homines 3 661 anno 2010 habitabant.[2]

Axioma urbis, e versu Vergiliano accommodatum, est "statio haud male fida carinis". Quae sententia e nomine portús emporiique antiquioris, videlicet La Carénage, suggesta est. Quod emporium a colonis Francicis anno 1650 ad litus septentrionale huius portús conditum est, duce cuiusdam de Rousselan, insula omni nuper a Societate Francica Indiarum Occidentalium[fr] colonis privatis vendita. Novum nomen Castries anno 1756[3] iuxta titulum nobilitatis datum est Caroli Eugenii de La Croix, marchionis de Castriis[en] ducis classium, qui titulus a Castriis Occitaniae derivatur.

Arx autem munita ad litus meridianum annis 1765-1769 iussu gubernatoris Micoud constructa est. Ad hunc locum urbs capitalis Castries remota est ibique etiam hodie floret.

Despectus in urbem Castriensem

Theodericus Walcott poëta, Nobeliano Litteraturae Praemio laureatus, hic anno 1930 natus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vb. adiect. "Castriensis", cf. "Archidioecesis Castriensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Ita de:wiki, aliis fontibus valde differentibus
  3. Ita en:wiki usque ad hanc editionem. Ibi denuo annus 1785 datur, certe per errorem

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baedeker's Caribbean (Norvici: Jarrold, 1992) pp. 442-443

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Urbs et portus Castriensis, "statio haud male fida carinis"
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Castries spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • GeoNames • Facebook Places