Ioannes Fuchs

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Fuchs
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Septembris 1874; Bickendorf
Obitus: 9 Septembris 1956; Cochem
Patria: Germania

Officium

Munus: Politicus

Consociatio

Factio: Centrum

Memoria

Laurae: Great Cross with Star and Sash of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Knight Grand Cross of the Order of St. Gregory the Great

Ioannes (Theod. Johannes vel Hans) Fuchs (natus 30 Septembris 1874 oppido Bickendorf, mortuus 9 Septembris 1956 oppido Cochem ad Mosellam) vir publicus Germaniae et sodalis Centri fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem oppido Prüm adeptus est, Pontis Aeni, Berolini, Bonnaeque rebus publicis et iurisprudentiae studebat. Doctor promotus est et assessor iudicii et postea administrationis factus est. Minister publicus ad administrationem Rhenaniae provinciae accessit. Bello Orbis Terrarum I miles, postea tribunus militum interfuit. Anno 1916 minister publicus in administerio Borussiae Belli, 1918 in Administerio Agriculturae factus est. 1919 praeses administrationis pagi Augustae Treverorum nominatus est. Anno 1922 praeses superior provinciae Rhenaniae factus est. Cum Franci anno 1923 Regionem Ruranam occipavisset et Theodisci operistitio resisterent, Fuchs a Francis e regione occupata expulsus est, sed magistratum a Wetzlaria perrexit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

24 Augusti eiusdem anni Administer Imperii Regionum Occupatarum consilio administrorum Stresemann nominatus est et ad 30 Novembris mansit. 2 Septembris 1924 iterum praeses superior Rhenaniae factus est et hoc officio ad annum 1933 fungebatur.

Honores[recensere | fontem recensere]

Anno 1929 civis honoris causa Confluentium, anno 1930 Augustae Treverorum factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administer Imperii Regionum Occupatarum Imperii Germanici (1923 - 1930)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ioannes Fuchs (Centrum) |

Antonius Höfle (Centrum) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Ioannes Bell (Centrum) | Gulielmus Marx (Centrum) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) |

Gottfriedus Treviranus (KVP)
Consilium Ministrorum Stresemann I (13 Augusti 1923 - 4 Octobris 1923)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gustavus Stresemann (DVP) |

Robertus Schmidt (SPD) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Hilferding (SPD) | Ioannes de Raumer (DVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) |

Ioannes Fuchs (Centrum) |
Consilium Ministrorum Stresemann II (6 Octobris 1923 - 30 Novembris 1923)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gustavus Stresemann (DVP) |

Robertus Schmidt (SPD) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) |

Ioannes Fuchs (Centrum)