Iosephus Frenken

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iosephus Frenken
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Septembris 1854; Q1879628
Obitus: 10 Septembris 1943; Colonia Agrippina
Patria: Germania

Officium

Consociatio

Factio: Centrum

Iosephus (Theod. Josef) Frenken (natus die 27 Septembris 1854 in vico Löcken in Rhenania, mortuus die 10 Septembris 1943 Coloniae) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius medicus publicus fuit. Ipse, postquam maturitatem adeptus est, Marburgi, Goettingae Bonnae rebus publicis et iurisprudentiae studebat. Anno 1878 primam probationem accepit et doctor promotus est. Deinde referendarius fuit, anno 1883 secundam probationem accepit et assessor iudicii laboravit. Ab anno 1889 delator publicus Coloniae et deinde iudex superior Cellae erat. Ab anno 1900 minister publicus in administerio Borussiae iustitiae laboravit. Annis 1916 - 1922 praeses iudicii superioris Coloniae erat et deinde ei vacatio muneris data est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Frenken anno 1896 uxorem in matrimonium duxit et ex ea septem liberos habuit. Filii eius Bello Orbis Terrarum I necati sunt[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1916 - 1918 secretarius inferior in magistratu imperii Elisatiae et Lotharingiae fuit. 16 Ianuarii 1925 in consilio ministrorum Luther I Administer Imperii Regionum Occupatarum et Iustitiae nominatus est. Haec officia minus quam unum annum tenuit. Nam 21 Novembris 1925 se recessit, quod foedera Locarni signata repudiavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gustav Stresemanns Vermächtnis, T. II, Berolini 1932, p. 129
Ministri Iustitiae Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Otto Landsberg (SPD) |

Eugenius Schiffer (DDP) | Andreas Blunck (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Eugenius Schiffer (DDP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ericus Emminger (BVP) | Curtius Joël (nullius factionis) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (pro tempore, nullius factionis) | Gulielmus Marx (Centrum) | Ioannes Bell (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio medii ordinis) | Curtius Joël (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) |

Otto Georgius Thierack (NSDAP)
Administer Imperii Regionum Occupatarum Imperii Germanici (1923 - 1930)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ioannes Fuchs (Centrum) |

Antonius Höfle (Centrum) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Ioannes Bell (Centrum) | Gulielmus Marx (Centrum) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) |

Gottfriedus Treviranus (KVP)
Consilium Ministrorum Luther I (15 Ianuarii 1925 - 5 Decembris 1925)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ioannes Luther (nullius factionis) |

Gustavus Stresemann (DVP) | Martinus Schiele (BVP) | Otto Geßler (DDP) | Iosephus Frenken (Centrum) | Otto de Schlieben (DNVP) | Albertus Neuhaus (DNVP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) |

Carolus Stingl (BVP)