Antonius Höfle

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Antonius Höfle anno 1925

Antonius (Theod. Anton) Höfle (natus 19 Octobris 1882 oppido Otterbach (Palatinatus), mortuus 20 Aprilis 1925 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam gymnasium Luthrae Imperatoris (lingua Theodisca: Kaiserslautern) frequentavit et ibi maturitatem accepit, Monachii et Erlangae iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Ab anno 1903 adiutor litterarum camerae commercii Monacensis fuit. Anno 1907 primam probationem accepit et doctor promotus est. Deinde ad annum 1914 pro societate populari catholicae Germaniae deinde ad annum 1919 pro collegiis ministeriorum publicorum laboravit. Tum praeses foederis omnium ministeriorum electus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Höfle, qui sodalis Centri erat, mense Iunio 1920 legatus Dietae Imperii Germanici electus est. 13 Augusti 1923 Administer Imperii Cursus Publici in consilio ministrorum Stresemann I nominatus est. Hoc officio et Guliemo Marx cancellario fungebatur. 30 Novembris 1923 etiam Administer Imperii Regionum Occupatarum pro tempore nominatus est. Initio anni 1925 cum aliis valde vituperatur, quod fratribus Barmat aes alienum e sumptibus publicis dederat, quamquam ii fortunas nullas haberent. Itaque 15 Ianuarii Administer Imperii se recessit et 9 Februarii etiam Dietam Imperii reliquit. Deinde in carcerem inquisitionis missus est et paulo post mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administri Cursus Publici Imperii Germanici
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ioannes Giesberts (Centrum) |

Carolus Stingl (BVP) | Antonius Höfle (Centrum) | Carolus Stingl (BVP) | Georgius Schätzel (BVP) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) |

Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) |
Administer Imperii Regionum Occupatarum Imperii Germanici (1923 - 1930)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Ioannes Fuchs (Centrum) |

Antonius Höfle (Centrum) | Iosephus Frenken (Centrum) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Ioannes Bell (Centrum) | Gulielmus Marx (Centrum) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) |

Gottfriedus Treviranus (KVP)
Consilium Ministrorum Stresemann I (13 Augusti 1923 - 4 Octobris 1923)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gustavus Stresemann (DVP) |

Robertus Schmidt (SPD) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Gustavus Radbruch (SPD) | Rudolphus Hilferding (SPD) | Ioannes de Raumer (DVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) |

Ioannes Fuchs (Centrum) |
Consilium Ministrorum Stresemann II (6 Octobris 1923 - 30 Novembris 1923)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gustavus Stresemann (DVP) |

Robertus Schmidt (SPD) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) |

Ioannes Fuchs (Centrum)
Consilium Ministrorum Marx I (30 Novembris 1923 - 26 Maii 1924)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gulielmus Marx (Centrum) |

Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Ericus Emminger (BVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) |

Antonius Höfle (Centrum)
Consilium Ministrorum Marx II (3 Iunii 1924 - 15 Decembris 1924)
Wappen Deutsches Reich (Weimarer Republik).svg
Gulielmus Marx (Centrum) |

Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) |

Antonius Höfle (Centrum)