Jump to content

Rosarium (oratio)

E Vicipaedia
(Redirectum de Festum Rosarii)
Festum Beatae Mariae Virginis a Rosario, die 7 Octobris
rosarium Franciscanorum
Libertas Austriae anno 1955 data - rosario auxiliante

Rosarium Virginis Mariae prex antiqua est ad Mariam Virginem. Originem sumere dicitur a recitatione psalterii e CL psalmis consistentis, quia clerici psalterio carentes loco uniuscuiusque psalmi orationes Pater Noster et Ave Maria dicere solebant.

De devotione huiusmodi nulla fit mentio ante saeculum tredecimum: quae in Vita sanctae Eulaliae leguntur circa annum 1200 scripta esse iudicantur. Certius tamen est Sanctum Dominicum illam orationem fidelibus christianis recitandam praecepisse dum contra Albigensium haeresim pugnabat, in exordio iamdicti saeculi. Exeunte saeculo quinto decimo tantum in usum generalem venit, ex praedicatione Alani de Rupe, ordinis Fratrum praedicatorum, in partibus Rheni fluminis finitimis, unde motus "Devotio moderna" dictus exordium cepit. Saepe commendatur ab Ecclesia Catholica, sed a ceteris Christianis etiam recitatur.

Rosarium constat ex iteratione precum quibus de variis mysteriis Christi vitae recolitur. Orantes funiculo nodis sive granis praedito saepius utuntur, Corona Rosarii dicto (vide imaginem), ut numerum precum accurate servent. Prex unaquaeque dicitur cum digitus super singulum nodum ponitur. Ergo triplici modo rosarium recitari potest: primum ipsis precum verbis, secundum meditatione de mysteriis, tertium denique apertione cordis ad Deum.

Multi papae encyclicas de rosario scripserunt, exempli gratia papa Leo XIII (Supremi apostolatus officio, Superiore anno, Octobri mense, Magnae Dei Matris, Laetitiae sanctae, Iucunda semper expectatione, Fidentem piumque animum, Augustissimae Virginis Mariae et Diuturni temporis); papa Ioannes XXIII (Grata Recordatio); papa Paulus VI (Mense Maio) et ita porro.

Festum Rosarii

[recensere | fontem recensere]

Die 7 Octobris 1571 classis civitatum Catholicarum Ioanne Austriaco duce classem Ottomanicam proelio Lepanthino devicit. Victoria rosario, quod ante proelium tota Europa pro victoria recitabatur, attributum est. Inde Gregorius XIII papa anno 1573 festum rosarii in honorem Sanctae Mariae de Victoria condidit et in calendarium Romanae Ecclesiae inseruit. Turcis die 5 Augusti 1716 apud Petervaradinum ab Eugenio Francisco, principe Sabaudiensi superatis Clemens XI papa festum tota ecclesia prima dominica Octobris celebrari iussit. Pius X papa festa Sanctae Mariae de Victora et Beatae Mariae Virginis a Rosario coniunxit atque in diem 7 Octobris collocavit.

Anno 1884, Leo XIII papa Octobrem mensem omnem Sancto Rosario dicavit.

Mysteria Rosarii

[recensere | fontem recensere]

Viginti sunt praecipua mysteria rosarii, de quibus recolitur dum rosarium recitatur, quae in quatuor divisiones separantur. De quinque quibusque mysteriis recolitur dum orbis Rosarii percurritur, quod quadruplum fit.

Mysteria Gaudiosa

[recensere | fontem recensere]

Mysteria Gaudiosa eventa ad nativitatem Iesu pertinentia commemorant.

Mysteria Luminosa

[recensere | fontem recensere]

Praescriptis mysteriis quasi canonicis reputandis, et alia quinque interdum adiciuntur:

Mysteria Dolorosa

[recensere | fontem recensere]

Mysteria Dolorosa eventa ad passionem Iesu pertinentia commemorant.

Mysteria Gloriosa

[recensere | fontem recensere]

Mysteria Gloriosa eventa ad resurrectionem Iesu pertinentia commemorant.

Recitatio Rosarii

[recensere | fontem recensere]

Orationes Rosarii ita dicuntur, saepe, tamen, cum variationibus:

Varia recitatio

[recensere | fontem recensere]

V. Domine, labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.

O Mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua.

Gratias infinitas agimus tibi, Summa Regina, propter beneficios de manu tua quotidie accipimus. Digneris, nunc et semper, sub tuum praesidium suscipire nos. Et ex vi orationis nostrae, salutamus te.

  • In locis quibusdam, in fine, dicitur:

Litaniae Lauretanae.

  • Cum praelibata recitatio ex usibus Fratrum Praedicatorum (seu Dominicanorum) originem ducere videatur, alius est etiam modus Rosarium recitandi, qui "Seraphicum Rosarium" sive "Corona Franciscana" dicitur, apud ordinem Franciscanorum fautoresque eorum usitatus.

Consistit ex septuplici recitatione denarum orationum "Ave Maria" dum de septem mysteria mariana fit meditatio, scilicet:

1. de Annuntiatione angelica;

2. de Visitatione ad Elisabeth;

3. de Nativitate Domini Nostri;

4. de Adoratione magorum;

5. de Inventione Pueri Iesu in templo;

6. de Resurrectione Christi;

7. de Assumptione beatae Virginis.

Recitationem huiusmodi variis indulgentiis remunerandam esse decrevit Pius Papa X anno 1905.

  • Aliae Orationes ad Finem Rosarii Dicenda

1. Oratio Sancti Ioseph: Ad te, beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus, quae te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras. Tuere, o Custos providentissime divinae Familiae, Iesu Christi subolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus. Amen.

  • Oratio Sancti Michaelis: Sancte Michael Archangele, defende nos in praelio; contra nequitiam et insidias Diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]