O Sanctissima

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae

"O Sanctissima" est Christiana Mariae prex, quae saeculo XVIII ab ignoto scripta est. Saeculo XIX Antoninus Dvořák missam cantatam de hac oratione composuit.

Ad hunc modulum in terris linguae theodiscae et protestantes et catholici celeberrimum carmen natalicium O du fröhliche cantare solent. Verba primae seriei versuum composuit Ioannes Daniel Falk "pater orphanorum" Wimariae (1768—1826), qui auctor carminis est; secundam seriem et tertiam Henricus Holzschuher (1798—1847) addidit.

Textus precis[recensere | fontem recensere]

O Sanctissima O Piissima
Dulcis Virgo Maria
Mater amata intemerata(=immaculata)
Ora ora pro nobis
Tota pulchra es O Maria
Et macula non est in te
Mater amata intemerata
Ora ora pro nobis
Sicut lilium inter spinas
Sic Maria inter filias
Mater amata intemerata
Ora ora pro nobis
In miseria in angustia
Ora Virgo pro nobis
Pro nobis ora in mortis hora
Ora ora pro nobis