Alto ex Olympi vertice

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

"Alto ex Olympi vertice" hymnus ineunte saeculo XVII iussu Urbani VIII summi pontificis compositus est ex hymno antiquo qui a verbis Angularis fundamentum incipit. In festo Dedicationis Ecclesiae ad laudes concinitur :

Alto ex Olympi vertice
Summi Parentis Filius,
Ceu monte desectus lapis
Terras in imas decidens,
Domus supernae et infimae
Utrumque juxit angulum.
Sed illa sedes Caelitum
Semper resultat laudibus,
Deumque trinum et unicum
Jugi canore praedicat :
Illi canentes jungimur
Almae Sionis aemuli.
Haec templa, Rex caelestium,
Imple benigno lumine :
Huc, o rogatus, adveni,
Plebisque vota suscipe,
Et nostra corda jugiter
Perfunde caeli gratia.
Hic impetrent fidelium
Voces precesque supplicum
Domus beatae munera,
Partisque donis gaudeant :
Donec, soluti corpore,
Sedes beatas impleant.
Decus Parenti debitum
Sit usquequaque Altissimo,
Natoque Patris unico,
Et inclyto Paraclito,
Cui laus, potestas, gloria
Aeterna sit per secula.
Amen.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.