Ave Maris stella

E Vicipaedia
(Redirectum de Ave maris stella)

Haec commentatio statim movenda est ad “Ave maris stella

Necesse est magistratui redirectionem “Ave maris stella” delere et illic hanc commentationem movere.

Magistratus: Inspice omnes nexus ad paginam redirectonis atque talis paginae historiam antequam eam deles.

Virgo cum puero. Boccaccino? pinxit.

Ave maris stella est hymnus Latinus et prex Mariae Virgini dicata, quam multi compositores musica ornaverunt. In liturgia horarum Ecclesiae Catholicae in festis Marianis canitur, in primis in pridiebus.? Origo huius orationis incerta est, sed multi hunc hymnum putant a Venantio Fortunato aut a Paulo Diacono scriptum esse.

Versiones musicales[recensere | fontem recensere]

Musicographorum qui hunc hymnum musica ornaverunt, clari sunt Ioannes Leo Haslerus et Claudius Monteverdi.

Carmen[recensere | fontem recensere]

Verba huius precis sunt:

Ave, maris [stella],
Dei Mater alma,
Atque semper Virgo
Felix coeli porta.

Sumens illud Ave
Gabriélis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Hevae nomen.

Solve vincla reis,
Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce,

Monstra te esse Matrem,
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus,
Tulit esse tuus.

Virgo singuláris,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solútos,
Mites fac et castos.

Vitam praesta puram
Iter para tutum,
Ut vidéntes Jesum,
Semper collaetémur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
Tribus honor unus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]