Conditor alme siderum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


"Conditor alme siderum" est hymnus Liturgiae Horarum, ad Vesperas tempore Adventus cantandus. Compositus est saeculo septimo.

Cónditor alme siderum
aetérna lux credéntium
Christe redémptor ómnium
exáudi preces súpplicum.
Qui cóndolens intéritu
mortis perire saeculum
salvásti mundum languidum
donas reis remedium.
Vergénte mundi véspere
uti sponsus de thálamo
egréssus honestissima
Virginis matris cláusula.
Cuius forti poténtiae
genu curvántur ómnia
caeléstia, terréstia
nutu faténtur súbdita.
Te, Sancte fide quáesumus,
venture iudex sáeculi,
consérva nos in témpore
hostis a telo perfidi.
Sit, Christe rex piissime
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito
in sempitérna sáecula.
Amen.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!