Jump to content

Dominicus Oxomensis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Sanctus Dominicus)
Vide etiam paginam discretivam: Dominicus.
Imago antiquissima Dominici (saec. 14) in Basilica S. Dominici Bononiae servata

Dominicus Oxomensis (Hispanice Domingo de Osma; natus anno 1170 Calarogae; mortuus Bononiae anno 1221) fuit conditor Ordinis Praedicatorum vel Dominicanorum. Anno 1234 canonizatus est in Ecclesia Catholica; a permultis tempore nostro "Sanctus Dominicus de Guzmán" appellatur.

Origo et nomen

[recensere | fontem recensere]

Dominicus natus est in oppido Calaroga Castellae (praenomen habet a sancto Dominico de Silos cuius monasterium non longe a Calaroga iacet). Fons antiquissimus de vita eius, a Iordano de Saxonia anno fere 1233 conscriptus, nihil dicit aut de nominibus aut de origine patris aut matris.[1] In fonte posteriori, sed etiam saeculi XIII, legimus parentes praenomina habuisse Ioannam et Felicem.[2] Secundum auctorem Castellae saeculi XIV pater Dominici fuit vir venerabilis et dives in populo suo.[3] Scriptor anni fere 1439 in libro familiae Guzmán dicato, praetendit patrem Dominici ex illa familia natum, matrem autem e familia Aça.[4]

Disputatio Dominici cum Catharis: miraculum libri a Ioanne Faesulano "Angelico" c. 1434 pictum

Alumnus fuit scholarum Palentinarum. Inde Oxomam redit in dioecesi natali: ibi canonicus regularis creatus est.

Anno 1206 ad curiam Romanam cum episcopo suo Didaco profectus est, qui volebant ad Cumanos paganos evangelium Christi praedicare. Papa Innocentius III haec interdixit et ad sedem episcopalem remisit. Redientes iuxta Montem Pessulanum invenerunt Arnoldum Amalricum Cisterciensem abbatem, Petrum de Castro Novo et Radulphum monachos Fontis Frigidi. Inde omnes praedicationem ad Catharos susceperunt (an Innocentius haec praevidisset non liquet).[5][6][7] Dominicus anno 1206 domum seu refugium feminarum Prullianum condidit. Mense fere Augusto 1207 Didacus ad sedem episcopalem redire statuit. Per Appamias cum Dominico iter fecit, ubi apud comitem Fuxiensem Raimundo Rogerio colloquia inter Christianos, Catharos et Valdenses habita sunt.

Interdum legatus Papae necatus est ab inimicis; papa Innocentius III iubuit ducem Albigensium necari, et ita fecit bellum. Dum Albigenses effugiebant et necabantur Dominicus etiam temptabat vertare eos. Cum parvo numero discipulorum, multos Albigenses duxit veritati.

Anno 1215, adiuvante Fulcone, episcopo Tolosano, Dominicus congregavit homines in ordinem praedicatorum Tolosae, ubi mox conventus S. Romani conditus est: ita Dominicani nati sunt, religiosi sed et praedicatores. Ita anno 1217 mense Ianuario auctoritatem recepit a papa Honorio III Ordinem Fratrum Praedicatorum sive Dominicanorum constituere. Conventus S. Iacobi Parisiensis, S. Nicolai vinearum Bononiensis et S. Crucis Segobiensis mox conditi sunt.

Dominicus mortuus est Bononiae die 6 Augusti 1221.

Beatificatus est a papa Gregorio IX anno 1234. Celebratur a Ecclesia Catholica die 8 Augusti ; est sanctus patronus terrae natalis suae Castellae.

Sanctus Dominicus

Sacerdos, Fundator, Praedicator
Mortuus 6 Augusti 1221 Bononiae
Canonizatio Reate die 3 Iulii 1234 
bulla Gregorii IX "Fons sapientiae"
Index Sanctorum

Scripta Dominici

[recensere | fontem recensere]

Fontes de vita et opere Dominici

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones et versiones fontium
  • Berthold Altaner, Der heilige Dominikus. Untersuchungen und Texte. Breslau, 1922
  • François Balme, Paul Lelaidier, A. I. Collomb, edd., Cartulaire, ou, histoire diplomatique de Saint Dominique. Lutetiae: Année Dominicaine, 1893-1901. 3 voll. Vol. 1
  • Francis C. Lehner, ed., St Dominic: biographical documents (Washingtoniae: Thomist Press, 1964) Textus
  • M. H. Laurent, ed., Monumenta historica S. Dominici. Lutetiae, 1933
De fontibus
  • V. Koudelka, "Notes sur le cartulaire de S. Dominique" in Archivum fratrum praedicatorum vol. 28 (1958) pp. 92-111
  • van Ortroy, "Pierre Ferrand et les premiers biographes de S. Dominique" in Analecta Bollandiana vol. 30 (1911) pp. 27-54
Biographica et generalia
  • Guilielmus Cuperus, "De S. Dominico Confessore, fundatore Ordinis FF. Praedicatorum, Bononiae in Italia" in Acta Sanctorum a Sociis Bollandianis edita (Antverpiae, Bruxellis, 1643-1940) Augusti vol. 1 (Antverpiae, 1733) pp. 358-658 Textus apud Google Books
  • William A. Hinnebusch, The History of the Dominican Order: origins and growth to 1500 (Staten Island: Alba House, 1965) pp. 1-118
  • H. D. Lacordaire, Vie de saint Dominic. Lutetiae, 1841 Textus apud archive.org Versio Anglica
  • Pierre Mandonnet, M. H. Vicaire, St. Dominique, l'idée, l'homme, et l'oeuvre. Lutetiae: Desclée De Brouwer, 1938 (versio Anglica a Maria Benedicta Larkin: St Dominic and His Work, 1948) Textus versionis Anglicae[nexus deficit]
  • J. B. O'Connor, Saint Dominic and the Order of Preachers. Novi Eboraci, 1916 Textus
  • M. H. Vicaire, Histoire de Saint Dominique. Lutetiae, 1957. 2 voll.
Specialia
  • R. F. Bennett, The Early Dominicans. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1937 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Pierre Mandonnet, "Innocent III, Diego, et Dominique en 1206" in Pierre Mandonnet, M. H. Vicaire, Saint Dominique: l'idée, l'homme et l'oeuvre (Paris: Desclée De Brouwer, 1938) Versio Anglica[nexus deficit]
  • V. F. O'Daniel, The First Disciples of St Dominic. Somerset Ohii: Rosary Press, 1928 Textus[nexus deficit]
  • M.-H. Vicaire, "Saint Dominique en 1207" in Archivum Fratrum Praedicatorum vol. 23 (1953) pp. 335-345
  • M.-H. Vicaire, "Une ambassade dans les Marches" in Pierre Mandonnet, M. H. Vicaire, Saint Dominique: l'idée, l'homme et l'oeuvre (Paris: Desclée De Brouwer, 1938) vol. 1 pp. 89-98 Versio Anglica[nexus deficit]
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dominicum Oxomensem spectant.