Alma nox

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Canticum Alma nox, a Gruber manu propria scriptum, cantandum duabus vocibus femineis comitante cithara
"Alma nox"
Oberndorfium et ecclesiola, ubi Alma nox primum cantatum est.

"Alma nox" vel "Tranquilla nox"[1] vel "Silens nox"[2] vel "Sancta nox"[3] vel "O silens nox"[4] est hymnus Nativitatis Iesu Christi, qui fere toto orbe Christiano notus est. A magistro et organista Francisco Xaverio Gruber et a presbytero Iosepho Mohr compositus et primum anno 1818 mense Decembri in Vigilia Nativitatis Christi in ecclesia Sancti Nicolai in vico Oberndorfio prope Salisburgum (Austria) cantatus est. De necessitate cantandi ad citharam fert fama, multis in fabellis popularibus repetita: organistam organulo ecclesiae tunc ruinoso diffidentem ante ipsam festam presbyterum consuluisse, qui ei suaderet, ut versus huius carminis iam prius factos ad duas voces cantandos cithara comitante componeret.

Anno 1832 id carmen natalicium, cum auctores iam in oblivione iacebant, Lipsiae una cum variis carminibus Tiroliensibus cantatum est, auditoribus placuit et quasi volatu in orbe terrarum innotuit. Editio princeps anno 1833 Dresdae publicata est. In hodiernum diem plus quam 300 conversiones carminis in varias linguas factae sunt.[5]

Ecclesiola in Oberndorfio, ubi carmen primo cantatum est (quae Theodisce itaque Stille-Nacht-Kapelle appellatur), quot annis a multis hominibus visitur.

Carmen ex sex strophis constat, quarum tantum tres (prima, secunda, sexta) cani solent.

Verba carminis[recensere | fontem recensere]

Aliae eiusdem carminis versiones invenies apud Vicifontem.

Alma nox, tacita nox!
Omnium silet vox.
Sola Virgo nunc beatum
Ulnis fovet dulcem natum.
Pax tibi, Puer, pax!

Alma nox, tacita nox!
O Iesu, tua vox
Amorem nobis explanat
Nos redemptos esse clamat
In tuo natali.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. s:Tranquilla nox! Sancta nox!
  2. s:Silens nox, sacra nox!
  3. s:Sancta nox, placida nox
  4. O silens nox (Hoc carmen non tantum rimans, sed etiam metricum est. Vide textum colore rubro scriptum!)
  5. Verba carminis Theodisce, Anglice, Latine, Danice, Bohemice, Norvegice, Polonice: [1].

Ceteri nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Alma nox apud Vicifontem.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!