Jump to content

Pater noster

E Vicipaedia
(Redirectum de Pater Noster)
Pater noster in Cantus Gregorianus cantu plano scriptus.

Pater noster, sive oratio dominica, est cultissima prex Christiana quam secundum Novum Testamentum Iesus discipulos suos docuit. Duo exempla commemorantur: exemplum maius in evangelio secundum Matthaeum, pars sermonis montani, et exemplum minus in evangelio secundum Lucam. Respondet Iesus a discipulo rogatus de bene orando "ut orent sicut docuit et Ioannes discipulos suos." Precis contextus in Matthaeo evangelista autem est oratio quae homines deplorat qui gloriose precari solent.

Usus huius precis non tantum privatus est, sed etiam in liturgiis omnium rituum ecclesiarum Christianorum adhibetur. Verba secundum Matthaeum 6:9–13 haec sunt:[1]

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.

Ecce versio originalis Graeca:

Πάτηρ ἡμῶν ὁ ἐν τοῖς οὐρανοῖς,
ἁγιασθήτω τὸ ὄνομά σου·
ἐλθέτω ἡ βασιλεία σου·
γενηθήτω τὸ θέλημά σου,
ὡς ἐν οὐρανῷ καὶ ἐπὶ τῆς γῆς·
τὸν ἄρτον ἡμῶν τὸν ἐπιούσιον δὸς ἡμῖν σήμερον·
καὶ ἄφες ἡμῖν τὰ ὀφειλήματα ἡμῶν,
ὡς καὶ ἡμεῖς ἀφίεμεν τοῖς ὀφειλέταις ἡμῶν·
καὶ μὴ εἰσενέγκῃς ἡμᾶς εἰς πειρασμόν,
ἀλλὰ ῥῦσαι ἡμᾶς ἀπὸ τοῦ πονηροῦ.
Ὅτι σοῦ ἐστιν ἡ βασιλεία καὶ ἡ δύναμις
καὶ ἡ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας.
Αμήν.

Quaestiones traductionis

[recensere | fontem recensere]
  1. Qui es in caelis = ὁ ἐν тоῖς οὐρανοῖς (translitteratio : ho en tois ouranois). Secundum litteras= qui in caelis. "qui es in caelis" non est locus Dei, sed definitio Dei. Non est pater noster "humanus".
  2. Regnum tuum= βασιλεία. Traductio Latina est correcta. Sed in linguis modernis, sunt errores quia "βασιλεία" significat tres res: tempus vitae regis, spatium vel imperium regis, potestas regis. (e.g Anglice reign, kingdom, royalty). Francogallice, verbum "règne" electus est cum videatur "royaume" melius.
  3. sicut in caelo et in terra: significat voluntatem iam exsistere in caelo et facturam in terra.
  4. Quotidianum = ἐπιούσιον (epiousion) "sufficientem diei advenienti", namque ἡ ἐπιοῦσα (hē epiousa) diem significabat advenientem seu posterum [< ἔπειμι (epeimi) "advenio"].[2]
  5. Dimitte nobis debita nostra: agitur de pecunia. Quaedam specimina moderna sunt falsa nam sunt abstractiora.
  6. et ne nos inducas in tentationem [sic] = "induco" et "temptatio" sunt dubia verba. εἰσενέγκηις (translitteratio = eisenegkes) venit a "eisphero": secundum litteras "infero". Videtur significare "Fac ne adeamus in". "πειρασμόν" significat etiam "conatus". Quidam theologi putant nefas esse credere Deum temptare homines.
  7. malo = πоνηροῦ. Graece "ponerou" non differt in neutro vel in masculino. "Malo" potest indicare "mala res" aut "mala persona", i.e diabolus.

Notandum est a secundo versu in quartum esse constructionem comparativam: Tria verba in imperativo modo in tertia persona singulari, cadentia in "-τω", tria nomina cadentia in "-α" et tria pronomina possessiva "σου"

De versionibus

[recensere | fontem recensere]

Concilium Parisiense anno 1210 "de libris theologicis scriptis in Romano" (scil. Francogallice) "et Pater noster" confiscandis praecepit: Is qui libros vel philosophicos vel vernaculares retinetur "pro haeretico habebitur". Temporibus recentioribus versiones huius textu in multas linguas confectae sunt.

  1. Altera versio brevior est in bona notitia secundum Lucam 11:2,4.
  2. Petrus Abaelardus traduxit hoc verbum adiectivo supersubstantialis, quia ἐπι- (epi-) praefixum significet "super", et οὖσα (ousa) sit participium verbi esse. Panis supersubstantialis significet panem qui det substantias admirabiles, i.e eucharistiam. Haec quidem interpretatio in cassum cadit, nam ἐπι- (epi-) praefixum eandem vim habet ac ad- praefixum.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Schola Gregoriana - Pater Noster