Audi benigne Conditor

E Vicipaedia

Audi benigne Conditor est hymnus Gregorio Magno, papae ab anno 590 usque ad annum ad 604, attributus. Secundum Breviarium Romanum, in feria secunda ad Vesperas concinitur:

Audi, benigne Conditor,
Nostras preces cum fletibus,
In hoc sacro ieiunio
Fusas quadragenario.
Scrutator alme cordium,
Infirma tu scis virium:
Ad te reversis exhibe
Remissionis gratiam.
Multum quidem peccavimus,
Sed parce confitentibus:
Ad nominis laudem tui
Confer medelam languidis.
Concede nostrum conteri
Corpus per abstinentiam;
Culpae ut relinquant pabulum
Ieiuna corda criminum
Praesta, beata Trinitas,
Concede, simplex Unitas;
Ut fructuosa sint tuis
Ieiuniorum munera.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.