Adeste Fideles

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Primi numeri hymni Adeste Fideles

Adeste Fideles est hymnus de Nativitate Iesu Christi. De hymni istius origine disputatur. Illi Ioannes Franciscus Wade composuit cantum anno 1743.

Textus[recensere | fontem recensere]

Adeste fideles laeti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum:

Venite adoremus,
Venite adoremus,
Venite adoremus Dominum.

Deum de Deo, lumen de lumine
Gestant puellae viscera
Deum verum, genitum non factum.

Venite adoremus (...)

Cantet nunc io, chorus angelorum;
Cantet nunc aula caelestium,
Gloria, gloria in excelsis Deo,

Venite adoremus (...)

Ergo qui natus die hodierna.
Iesu, tibi sit gloria,
Patris aeterni Verbum caro factum.

Venite adoremus (...)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Adeste Fideles apud Vicifontem.
Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!