Roman numeral 10000 CC DD.svg

Eugenius Franciscus (princeps Sabaudiensis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Eugenius Franciscus (princeps Sabaudiensis)
Res apud Vicidata repertae:
Eugenius Franciscus (princeps Sabaudiensis): imago
Eugenius Franciscus (princeps Sabaudiensis): subscriptio
Nativitas: 18 Octobris 1663; Lutetia
Obitus: 21 Aprilis 1736; Vindobona
Patria: Ducatus Sabaudiae

Officium

Officium: Ambassador of Austria to France, Governor of the Duchy of Milan
Munus: military officer, military leader
Patronus: Austrian Federal Government

Familia

Genitores: Eugene Maurice, Count of Soissons; Olympia Mancini
Coniunx: no value
Familia: Sabaudia

Memoria

Laurae: Ordinis Velleris Aurei eques
Sepultura: Prince Eugene Chapel, Turin Cathedral

Insignia heraldica

Eugenius Franciscus (princeps Sabaudiensis): insigne

Eugenius Franciscus Princeps Sabaudiensis[1] (Francice: François-Eugène de Savoie-Carignan, Italice: Eugenio di Savoia-Carignano; natus die 18 Octobris anno 1663 Lutetiae; mortuus die 21 Aprilis anno 1736 Vindobonae), notus nomine Eugenius Princeps, fuit dux quidam Domus Habsburgensis illustrissimus et praesidio hegemoniae Austriacae in Europa media. Ab anno 1697 ductor summus in bellis contra Turcas gerendis fuit. Etiam palatiis aedificandis ac artificiis colligendis inter ceteros eminuit. Vindobona ei erexit Lucas de Hildebrandt perpulchrum Palatium Belvedere.

Vita[recensere | fontem recensere]

Eugenii lectus in Conventu ad Sanctum Florianum in Austria Superiore
Navis peregrinationum voluptariarum in Danubio nomen principis portans, 2006
Palatium eius hibernale, Vindobonae

In Francia educatus primo regi Francorum servire in animo habuit; Ludovico XIV condicionem respuente ingenium suum Austriacis tradidit. Ibi paulo post tamquam voluntarius contra Turcas bellavit. Sese optimum militem praebuit, ut mox Dragonorum manipulo praeesset. Anno 1687 in Pugna Mohacsensi altera marescalcus campester nominatus est. Nequaquam iterum a Francis vocatus est, ut optimis condicionibus pro salute eorum pugnaret: Eugenius autem Austriae fidelitatem servaturus victorias multas peperit. Apud Senta in Voivodina anno 1697 milites Ottomanicos vicit et Hungariam liberavit. In Bello de successione Hispanica tamquam Hannibal alter ano 1701 Alpes transiens Carpi apud Villam Barthomolmaeam marescalcum Francicum Nicolaum de Catinat superavit et item eius successorem Franciscum ducem de Villeroy apud Clarium. Ludovicus dux de Vendôme denique Eugenium refrenare potuit.

Anno 1704 princeps Sabaudensis noster una cum duce Marlburiensi victoriam magnam Höchstädt in Suebia contra Bavaros Francosque peperit. In Italiam reversus Cassiani trucidationem sine effectu longinquo paravit. Postquam Ludovicus dux de Vendôme in Bataviam profectus est, Eugenius anno 1706 Francos permultos ante Augustam Taurinorum gloriose superavit. Anno consecuo frustra Provinciam Francicam appetens una cum duce Marlburiensi anno 1708 haud procul ab Aldenarda victor fuit et iterum triumphator anno 1709 Malplaquet apud Montes. Etiam Insulas et castra Francica pleraque ad fines sita expugnavit. Anno 1710 autem Angli bene pensantes foedus cum Austriacis non iam renovaverunt pacem separatam cum Francia facturi. Dononii milites Eugenii mense Iulio 1712 victi sunt.

Triumphus in Balcanis actus[recensere | fontem recensere]

Inde ei propositum de pace concilianda fuit, quod anno 1714 Rastatt sapienter factum est. Bello novo contra Turcas commisso die 4 Augusti 1716 Petrovaradin in Serbia victor creatus Timisvaria et Banatus omnis liberata sunt. Imperator mense Iulio 1717 Danubium fluvium transiit Singidunum clausurus. Quamvis Turcae acerrime se defenderent, die 17 Augusti victoria clarissima parta est. Unde anno 1718 Požarevac in Serbia pax Austriae valde commoda facta est.

Occasus[recensere | fontem recensere]

Bellis annorum 1734 et 1735, ut a Rheno Francos prohiberet arceretque, in votis erat. Sed neque Philippsburg neque Friburgum Brisgoviae defendi potuerunt: Eugenius silicernium viribus destitutus non iam eventus felices militares habuit et Vindobonam contendit. Ibi die 21 Aprili 1736 naturae concessit.

Iste vir, heros militaris excellebat arte diplomatica quoque. Homo benignus clemens magnanimus se artium scientiarumque maecenatem gerebat. De quo testimonium perhibent collectiones eius amplissimae. In cantilena Germanica sat populari tamquam eques nobilis celebratur (Prinz Eugenius, der edle Ritter).[2] Scripta eius politica anno 1812 Tubingae edita sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Eugenium Principem Sabaudiensem spectant.