Festum in praesentatione domini

E Vicipaedia
Praesentatio in templo (ex tabulis Pollingensibus anno 1444)

Festum in Praesentatione Domini est dies quadragesimus post Christi Natalem, qui nonnullis denominationibus die 2 Februarii celebratur. Alia nomina festi sunt: Purificatio Mariae, Festum candelarum, Candelaria (vide: Virgo de Candelaria) et in Ecclesiis Orientalibus Hypapante.

Origo biblica[recensere | fontem recensere]

Secundum legem Mosaicum femina, si filium pepererat, usque ad diem quadragesimum immunda habebatur, si autem filiam, usque ad diem octogesimum (Lev 12,1–8). In purificationem sive expiationem sacerdoti "agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato" tradere debuit (Lev 12,6).

Praeterea filius primogenitus in noctis Paschae memoriam proprius Dei habebatur (Ex 13,2.15), quare in templo traditus (sive "praesentatus") per pecuniae (Num 18,16) vel animalis (Lev 12,6–8) oblatione redimendus erat. Evangelium secundum Lucam narrat Iesum puerulum secundum haec praecepta a Maria et Iosepho in templum Nazareth latum et oblationem iussam factam esse (Lc 2,22–24). Ibi Simeon et Anna eum salvatorem cognoscunt. Simeon verba prophetica enuntiat et canticum, quod "Benedictus" nuncupatur, incipit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace ... (Lc 2,29–3).

Festum Christianum[recensere | fontem recensere]

Festum quarto saeculo Hierosolymis quasi propagatio festi Christi Natalis ortum atque quinto saeculo processione candelarum auctum est. Dies festi initio erat 14 Februarii (dies quadragesimus a die 6 Ianuarii, quo die Christi natalis tum celebrabatur), a sexto saeculo dies 2 Februarii (calculatus a die 25 Decembris). Praesentatione Domini etiam prima visitatio Domini Hierosolymis celebrata est.

Festum in Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana morem antiquum Hierosolytanum sequens diem benedictione candelarum et lucernario (cf. Lc 2,32) celebrat. Diu inter festa Mariana numerabatur. Ex Instauratione liturgica, quae Concilium Vaticanum Secundum secuta est, officiale festi nomen est "Festum in Praesentatione Domini". Textus liturgici occursum communitatis Christianae cum Christo, imprimis in Eucharistia, enuntiant.

Festum in praesentatione domini antea quibusdam in regionibus finis temporis Nativitatis habebatur, etsi festum in Ritu Romano numquam has partes obtinebat. Etiam his diebus multis locis die 2 Februarii arbores nataliciae praesepiaque auferuntur. Secundum Calendarium Romanae Ecclesiae hodie vigens Tempus Nativitatis autem iam festo Baptismatis Domini, quod est dominica post diem 6 Ianuarii occurrens, finem capit.

Candelis benedictis nonnumquam vis apotropaeica attributa est. Haec exspectatio in Blasii benedictionem, quae dicitur, transiit, saepe post liturgiam diei 2 Februarii datam; memoria Sancti Blasii est autem die 3 Februarii.

Festum in Ecclesia Orientali[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Orientalis festum Hypapante vocat. Haec dies est tertius festus mysteriorum incarnationis et theophaniae Iesu Christi. Occursum (Graece ὑπαπαντή, hypapante) salvatoris cum piis populi sui eum exspectantibus praedicat et per prophetas Simeonem et Hannam bracchiis suis Iesum infantem portantes Vetus Testamentum cum Novo coniungit; ut in tertia antiphona Liturgiae Divinae hisce verbis exprimitur: laetare et tu, senex iuste, qui bracchiis tuis portas redemptorem nostrarum animarum.

Festum in ecclesiis reformationis[recensere | fontem recensere]

Etiam Ecclesia Lutherana diem festi in calendario liturgico retinebat. Lectiones biblicae sunt Mal 3,1–4, Hebr 2,14–18 et Lc 2,22–24 (25–35). Paucae sunt communitates Lutheranae, quae diem liturgia propria celebrant; si autem in dominicam cadit, dies festus proprium dominicae demovet ultima dominica post Eiphaniam excepto[1].

Etiam in Communione Anglicana festum celebratur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Evangelisches Gottesdienstbuch 424

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Praesentationem Domini spectant (Candlemas, Presentation of Jesus Christ at the Temple).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heinzgerd Brakmann: He hypapantè toû Kyríou. Christi Lichtmess im frühchristlichen Jerusalem; in: H.-J. Feulner et alii (Ed.): Crossroad of Cultures. Studies in Liturgy and Patristics in Honor of Gabriele Winkler; Orientalia Christiana Analecta 260; Romae: Pont. Ist. Orientale, 2000; p. 151–172 (cum bibliographia).