Dominus Miraculorum
Dominus Miraculorum (Hispanice Señor de los Milagros), vel Christus Niger (Hispanice Cristo Moreno) aut Christus Pachacamillensis (Hispanice Cristo de Pachacamilla), est opinabilis Christi crucifixi imago, coloribus olearis picta et in maiore Sanctuarii Nazarensium altare Limae in Peruvia conservata. Quam aliquot Peruviani in omni orbe venerantur, eandem imaginem mirabilem habentes. Sua pompa manifeste est traditio Peruviana. Imago picta est anno 1651 a quodam servo Angoliense, cui, secundum Raulem Bancherum, Petrus Dalcón fuit; "Christus Niger" praeterea appellatur quoniam pleri fideles sua progenie sunt nigri.
Historia
[recensere | fontem recensere]Temporibus Viceregni Peruviani, mos disseminatissimus institutio confraternitatum nigrorum fuit. Erant congressus pii ubi servi Africani contrahere solebant, postquam durus labor vicinis agris, domis possessorum suorum vel magnas amphoras cum aqua, quae fontibus in Plaza Mayor colligebant, portando ad discribendum toti urbi.
Confraternitatibus, illi servi, cum ex disiuncta Africa advenissent, discebant exercebantque praecepta Catholica quae sacerdotes monachique vicinarum ecclesiarum eosdem docebant. Sed, post orationem cultumque Catholicum Romanum, servi in his sodalitatibus spatium optimum ad memorandos adservandosque usus patrum suorum invenerunt.
Angolienses
[recensere | fontem recensere]Servi Angolienses, qui ad Pachacamillae zonam ducti sunt anno 1650, suas domus statuere et in confraternitatibus contraxere pro multos sanctos orare. His liturgiis, memoraverunt suam libertatem cum nostalgia et cum cantibus in sua sermone patrio. Suos aegros quoque assistiterunt, et mortuos suos sepeliverunt per curtas contributiones.?
Confraterni tas Pachacamillae
[recensere | fontem recensere]Anno 1651, Papa Innocentio X regente, García Sarmiento de Sotomayor vicerege, et Petro de Villagómez archiepiscopo, Angolienses fecerunt suae confraternitatis locum zonae Pachacamillae, circa Limam. Hoc loco, in rudi muro prope canalem inrigationis, servus Angoliensis imaginem Christi crucifixi pinxit abs divino afflatu. Hic servus nescivit artem elegantius pingendi: solummodo per propriam fidem devotionemque suasm Christo perfecit hoc opus.
Terrae motus anni 1655
[recensere | fontem recensere]Die 13 Novembris anni 1655, ad 14:45 horas, terribilis terrae motus urbes Limae et Callaonis aggressus est. Mos erat ad hanc horam meridiationem habere; ergo urbs placida erat priusquam vexatio magna populum excitavit, qui ipso facto ex domibus desperate exiebant. Fere tota urbs consequtionem terrae motus sustulit: multa templa domusque ruti sunt, milles victimas prodendas. Concussio affecit quoque zonam Pachacamillae, et debilissimae domus coque rutae sunt. Omnes muri loci confraternitatis periverunt, miraculum prodens: fessus murus imaginem Christi crucifixi portans non se cecidit.
Posteribus diebus, motus secundarii consecuti sunt. Quod populum terruit; cum terrae motus vastificissimus fuit, tanem murus super quo imago erat non calamitatem sustulerant.
Urbe tamquam Lima saeculi septimo decimo, haec res faciliter adnotata est. Gentes Pachacamillam ad gnoscendum hoc prdigium statim visitare. Sed, post primam impressionem, murus desuetus est, etiam illi qui confraternitatis erant quoniam, cum domus suae perirent, ad alium locum ire decrevit. Post decem annis, fere nemo modestam imaginem curavit donec anno 1670 quidam Antonius de León? adfuit, primus in cohortando cultum Domino Miraculorum.
Ad Andream (vel Antonium) de León Miraculum
[recensere | fontem recensere]Circa annum 1670, Andreas—secundum Rubenem Vargam Ugartem (Hispanice Rubén Vargas Ugarte)—vel Antonius—secundum Raulem Bancherem (Hispanice: Raúl Banchero)—de León, qui nobilis vicinus paroeciae Sancti Sebastiani erat et qui sustulit terribilibus doloribus penes cancrum malignum in cerebro, gnovit Christum Nigrum et miracula sua per servam. Sine inveniunda resolutionem in medicis pharmacopolisque, ad imaginem ivit, et consanitus fuit.
Accusatio auctoritatum
[recensere | fontem recensere]Congressus ad venerandum imaginem omnibus diebus Veneris erant per noctem. Euntes portaverunt flores ad odorandum locum, et cantaverunt preces quae comitatae erant cum lyris, tympanism et violis (Hispanice vihuelas). Tempore praetereunte, numerus fidelium amplificatus est. Facta aliquotiens prodita fuerunt quae non res religiosae erant. Hoc videns sacerdos paroeciae Sancti Sebastiani, Iosephus Laureano de Mora, locutus est ad viceregem; ipsi congressus vetuit et imperavit ut imago delenda esset. Postulatio admissa fuit inter dies 6 et 13 Septembris anni 1671, per comissionem specialem quae conficta erat a conciliatore archiepiscopatus, notario, coloratore indigena et capitaneo exercitus viecerregis, Petrus Balcazos, qui abs duabus decuris comitatus erat.
Primus in curam temptando colorator fuit: cum ascenderet, is fortissime cohorruit et assistere ei debuerunt. Iterum temptavit sed valdissime affectus territusque fuit, et fugit sine faciendo suam laborem. Miles regius fortiter ingenii tunc ascendit, tamen cito descendit deinde explicans quod ante imaginem ens, ea formosissima decebat et corona spinae nimis virebat.
Gens offensa fuit e instantia auctoritatum ad delendum imaginem, et vociferata valdissime erat. Ergo, vicerex mandavit ut imperium abrogata esset, et convenit ut fideles in hoc locum congressum esset ad venerandum imaginem et asceterium facerent.
Prima Missa ante supremas auctoritates ecclesiasticas civicasque
[recensere | fontem recensere]Die 14 Septembris anni 1671, prima missa ante supremas auctoritates ecclesiasticas civicasque cantata est in novissime aedificatum asceterium quod factum fuisset ob mandatum viceregis. Eadem dies cum diem Exaltationis Crucis congruit, quod auxit cultum ad imaginem et adiecit numerum fidelorum, qui imagini nominabat Sanctum Christum Miraculorum aut Admirationis.
Sacerdos paroeciae Sancti Sebastiani et domina Margarita Tebes Manrique traducere Sanctam Imaginem ad eadem paroeciam temptaverunt, tanem auctorites fidelesque negati fuerunt. Postquam aliqui dies, Ioannes de Quevedo y Zárate nominatus est Princeps Mayordomo Asceterii Sancti Christi Miraculorum, quod nomen asceterii erat, et haec designatio ratifficata est abs vicerege: imago custodita est ante leges ecclesiasticas civicasque.
Post novum mayordomo dessignatum, ipsius una primarum actionum campum quo asceterium erat adquirere die 17 Decembris 1671 fuit, qui Iacobo Tebes Montalvo Manrique de Lara y Cepeda erat, ad aedificandum ecclesiolam, sed haec constructio rudissima fuit.
Hac aetate, murus quo viginti anni abhinc servus africanus Christum pinxit deteriorata erat, et probabilissime obivisset. Ad vitandum pericula, vicerex Comes Lemii hunc murum custodire percipereque monacho Iacobo Maroto, maior magister architectorum, Emmanueli de Escobas, optumus architectus urbis imperavit.
Etsi cautissimi fuerunt, adobia quibus imagines Virginis Mariae Magdalenaeque erant ceciderunt. Novum miraculum factum tanem est: imago Christi non adflictata.
Atqui quartus mayordomo Sebastianus de Antuñano erit qui, cum aedificaret ecclesiolam Christo Crucifixo, cultum consolidavit et devotorum votum adsecutus est.
Dominus Sebastianus de Antuñano
[recensere | fontem recensere]Natus apud Vizcayam anno 1653, quartus mayordomo et maximus benefactor fuit. Adventus Limam a voto, anno 1684 ad asceterium Domini Miraculorum ivit. Cum sacram effigiem contemplaret, lux Domini in fronte sua sensit, et vox illi dixit ut effigiem curaret. Genuflectens, munus absolutum ab aeterno promisit. Effigies Christi Crucifixi exivit in pompa postquam terrae motus anni 1687 abs imagine sua. Post septem annos, Dominus De Antuñano sensit quod mors sua valde prope erat: testamentum suum fecit die 17 Decembris anni 1716, et nocte mortuus est diei 20 eiusdem anni.
Alius Terrae Motus et Prima Pompa
[recensere | fontem recensere]Die 20 Octobris 1687, ad horas 4:45 am, violens terraemotus devastavit urbes Limam Callaonemque, qui asceterium ad honorem Christi Miraculorum deruit. Nihilo setius, murus cum imagine Christi non rutus fuit. Tunc facere effigiem mandatum est ad exeundum in pompa apud Pachacamillae vias. Hoc fuit Sebastiani de-Antuñano imago, et statutum fuit, ab hoc momento, ut pompa esset dies 18, 19 et 28 Octobris omnium annorum. Hoc actiones permanserunt ad presentem.
Urbis Patronus
[recensere | fontem recensere]Cabildo Limae - abs Sebastiani de Antuñano, monachae Iosephae de la Providencia et sacerdotis Alonsis Messía curatione - declaravit Christo Miraculorum Patronus Urbis Regum adversum terrae motos qui flagellunt tellure e defensione sua contra terrae motos, et quam numquam rupta fuit per his, et festivitas sua statuta est diem 21 Septembris anni 1715. Ab hoc momento, cultus ad Christum Miraculorum officialis est inter vicinos limenses, qui nominavere huic Dominus Miraculorum Nazarensium, nomen quod relinquit donec hodie.
Anno 1937, bergomagister? Limae, Ludovicus Gallo Porras, dedit ei Insignem Urbis, quod positum est in superiore vertice amitum Domini. In diem 18 Octobris omnium anni, Municipium Metropolitanum Limae honorat Domino Miraculorum in nomine totius urbis apud Plaza Mayor.
Monacha Antonia Lucia Sancti Spiritus
[recensere | fontem recensere]Nata in Guayaquile in anno 1646, Monacha Antonia Lucia Sancti Spiritus, quae fundavit asceterio in Callaone cui nominavit Schola Nazarensium, idem quod defuit e nimiis exigentiis donatorum. Transducta tum est Limam, in Pachacamillae zonam - quae Dominus de Antuñano quam hereditas reliquit Antoniae, ubi benedicta effigies erat. Et in hoc situ asceterium - postmodo Monasterium Nazarensium - statuit promittens custodem aeternam; tanem institutio ad laborandum requisivit regiam auctorizationem. Cum monacha Antonia mortua esset, monacha Iosepha Providentiae electa est abbatissam, quae adquisivit licentiam auctorizationemque ex rege Philippo V (anno 1720) et Benedicto Papa XIII (anno 1727) ob fundamentum Monasterii Nazarensium; idem appertum est diem 11 Martii anni 1730.
Terrae motus et megacyma anni 1746
[recensere | fontem recensere]Dies 28 Ocotbris anni 1746 delatus est utrum omnis pessimi terrae motus in urbe Limae, et post eundem terribile megacyma zonam Callaonis ruit. Plures domus rotae fuerunt in minus quam tres minutae, tanem murus in quo imago Domini Miraculorum est non ruptus fuit.
Templum Nazarensium
[recensere | fontem recensere]Templum Nasarensium statutum est causa contributionum viceregis Manuelis Amat y Juniet, quae erant maximae (150 pesia huius etatis, quod duplicavit in Quadragesima anni 1775). Adiuvit quoque cum omnibus studiis techniciis operae, inspectione constructionis et omibus permissibus necessariis, et aperta postremo est in die 21 Ianuarii anni 1771, ante iubilum Monacharum Nazarensium populique Limae.
Secundum dicitur, haec imago Perricholis primitus fuit, quae devota Domini Miraculorum erat. Ipsae visitavit asceterium et suum malum statum videns, decrevit dignum templum cultui suo statuere. Locuta est cum amatore suo, et opera facta est gratias facultatibus suis populique.
Sacrae Amites
[recensere | fontem recensere]Amites sunt moles quae permittent veneratam imaginem in pompa transferre.? Super humeros, ceu regium symbolum interpretatur, quoniam eisdem sinent evocare modum in quo reges portati erant. Amites permittent imaginem super populo elevare, quod nexus derectius inter imagine repraesentatoque praebent. Qui in pompa sunt, non eunt ad videndos passus, sed ad secundum Dominum.
Amites Domini Miraculorum confectae sunt a tabula lignea ex quercu et supplementis metallicis super qua imago est. Mensa a quattuor varis trasfigitur quae eidem vectationi sunt. Varae, quae 3.46 m spatii habent, cum laminis ex argento saepiuntur in parte supera, et pars infera vararum sunt leviter molles. Crura sua saepiuntur cum aere.
In mensa, parvum podium ligneum statuitur, cum laminis ex diatreto argento operitur, quod imagini basi est. In omne quattuor angulorum amitis, argenteus angelus 1 m altitudinis 50 kg ponderisque, cum alis apertis, in manus suas lilium argenteum, ubi florium coni ponuntur, portant.
Fronte atque tergi, plantae argenteae arcae locantur, quibus colocandis decorationibus ex floribus (qui accipiuntur in via pompae) sunt. Decem candelabra argentea quoque sunt eodem loco, quinque fronte omnis imaginis, qui portant cereos incensos inter totam viam pompae. Pictura, quae Dominae Nubis imaginem in se cohibet, conclusa est a quadro in forma duarum columnarum salamonicarum, cui in forma simili Cherubis sunt capita, super quae fulcitur arcus a voluminis angelisque ornatum; bases arcûs cum crucis brachiis congruunt. Columnae, arcus caelaminesque ex argento puro, et a fulminibus argenteis in auro 21 ceratii tectis circumdantur. Parte altissima, super fulmina, Urbis Regum insigne est.
Amites Domini Miraculorum 4.40 m altitudinis et 1.64m amplitudinis totaliter mentiuntur. Circa 1990 kg primitus pensabant, ex quibus 450 kg purum argentum; cum appenditiis, 2500kg ferme pensant.
Habitus purpureus
[recensere | fontem recensere]Devoti Domini Miraculorum habitos purpureos copulasque albas in cinctura—solae mulieres—et purpuream fasciam—soli homines—omne mense Octobri gerunt, principali devotionis Christo Pachacamillae mense. Origo eius colorum, secundum chronica,? ex historia Monacha Antonia Lucia Sancti Spiritus est, ipsae? quae Limam a Guayaquile advenit?, et asceterium? fundavit quo monachae purpureos habitos gererent.
Hoc adiunctum radicatissimum? adeo est in cultura Peruviana ut Octobrem Purpureus Mensis nominetur, et in maximis pompis communiter est devotos eundem habitum toto mense gerentis videre. Sodalicium Peruviane pediludii Alianza Lima suam classicam albam caeruleamque camisiam? muta ad adsumendum purpuram ex devotione Domino Miraculorum.
Virgo Nubis
[recensere | fontem recensere]Imago Nostrae Dominae Nubis locata? est tergi sacrae amitum? Domini Miraculorum Nazarensium dies 20 Octobris anni 1747. Quae advocatio Aequatoriana est, homagium? natali conditoris Monasterii Nazarensium. Secundum Petrum Gjurinovichem (Hispanice Pedro Gjurinovich), eadem picta est in imagine Viginis Mercedis, ut confirmatum est cum effigiem in Museo Petrus de-Osma renovaret.
Advocatio Viginis Nubis noscitur quam Candelaria, Virgo Nuncii vel Lacrimarum. Haec imago Virginis Mariae edetur? quam regina. In manu dextra sua baculum suum tenet; lilium tegumenem? suum significat, et oleam, symbolum vinculi? sui cum Israele. In brachio laevo Puerum Iesum portat. Possibile est quod? haec devotio ab eadem Monacha Antonia inductua? erat.
Anno 1696, Quiti, aegerrimus erat Episcopus Dominus Sancho de Andrade y Figueroa. Ita in oppidum Gualuponem, quo gens valde devoti Virginis Maria erant, decretum est novenam pro eius salute facere. Pompa Rosarii ad cathedralem dies 30 Decembris exivit, et imago Mariae subito adfuit, a nubibus facta. Circa 500 homines mirabilem rem conspexint,? at episcopus repente curabatur.
Fraternitas Domini Miraculorum
[recensere | fontem recensere]Fraternitas Domini Miraculorum Nazarensium
[recensere | fontem recensere]Fraternitas Domini Miraculorum Nazarensium, cuia? fundamenti dies 14 Septembris anni 1651 habetur, a viginti cuadrillis, duabus classibus et fratribus honorariis acceditur. Dies conditionis et capataz? vel jefa? omnis diei deinde monstratur:
Cuadrilla vel Classis | Conditionis Dies | Capataz vel Jefa vel Praeses (2008-2010) |
1ª cuadrilla | 3 Maii anni 1766 | Bernardus Zegarra Castillo |
2ª cuadrilla | 3 Maii anni 1766 | Haroldus Rodríguez Apaza |
3ª cuadrilla | 3 Maii anni 1766 | Georgius Bustamante Reátegui |
4ª cuadrilla | 3 Maii anni 1766 | Jose Muñoz Balarezo |
5ª cuadrilla | 15 Iunii anni 1858 | Hugus Panta Chávez |
6ª cuadrilla | 11 Octobris anni 1863 | Camilo Zerga García |
7ª cuadrilla | 7 Octobris anni 1873 | Iacobus Mústiga Izquierdo |
8ª cuadrilla | 18 Octobris anni 1887 | Felipus Romero Armas |
9ª cuadrilla | 15 Octobris anni 1904 | Isaac Loyola Vega |
10ª cuadrilla | 10 Octobris anni 1920 | Ricardus Hernández Bazo |
11ª cuadrilla | 18 Octobris anni 1935 | Moyses Goyoneche Ciudad |
12° cuadrilla | 17 Octobris anni 1935 | Georgius de Souza Ferreyra Huapaya |
13ª cuadrilla | 18 Octobris anni 1940 | Jaimes Ríos Gonzáles |
14ª cuadrilla | 14 Octobris anni 1947 | Moyses Muñoz Elguera |
15ª cuadrilla | 10 Maii anni 1954 | Sebastianus Torres Parodi |
16ª cuadrilla | 5 Augusti anni 1959 | Petrus Chávez Rivera |
17ª cuadrilla | 14 Maii anni 1960 | Ludovicus Tolentino Cobarruvias |
18ª cuadrilla | 29 Maii anni 1960 | Arturus Salazar Calderón |
19ª cuadrilla | 30 Augusti anni 1962 | Josefus Tirado Márquez |
20ª cuadrilla | 30 Augusti anni 1962 | Teodorus Ruiz Valdez |
Sahumadorarum Classis | 18 Octobris anni 1962 | Lidia Alfaro Silva |
Cantricum Capellae Classis | 18 Octobris anni 1967 | Anna Donayre di Albán |
Frates Honorarii | Octobris anni 1954 | Petrus Bravo Morales |
Mutuorum Auxiliorum Divisus | 30 Novembris anni 1996 | Georgius Sotomayor Mori |
Comitia Principatuum Cuadrillarum Classiumque omnibus tribus annis mense Novembri habentur. Archiepiscopatus Limensis Mayordomem? Principatus Generalis membraque eligit. Eorundem principatus aetatis Triennium nominatur.
Monachae Nazarenses duos legatos ante fraternitatem habent, qui Amitum Patroni appellantur, et sunt responsabiles? amites? vigilandi et imagines pompae conservationis in via pompae.
Locus | Personna Responsabilis |
1us Amitum Patronus Sanctuarii Sacristanusque | Ego García Boyer |
1us Amitum Patrono Adiunctus | Emmanuel Orrillo Campos |
2us Amitum Patronus | Iosephus Antonius Vallarino Vinatea |
2us Amitum Patrono Adiunctus | Georgius Torreblanca Zapata |
Fraternitates Nazarenses Provinciis Externiis
[recensere | fontem recensere]Die 15 Octobris anni 2005, Sancta Sedes, coordinatione? cum Archiepiscopato Limensis, unanimiter? Domino Miraculorum Patronus Incolantum Avenarumque Peruvianorum clamare convenit, quia cum ipsis foris irent, remanetur? cultum nonnullis civitatibus orbis, mense Octobri quoque. Ergo, decenae? civitates principales a quibus haec pompa fit, eadem quae agnosci esse inter civitates coepit, etiam auctoritates loci eam patrocinantur.
Principaliter, pompae in sequentibus zonis urbibusque fiunt:
- Atlanta
- Arequipa
- Assumptio
- Bononia
- Baltimora
- Barcino
- Urbs Pulchri Horizontis
- Bogotá
- Broward
- Bucaresta
- Bonaeropolis
- Caracae
- Sicagum
- Chiclayo
- Mexicopolis
- Cuscum
- Cuenca
- California
- Denverium
- Cairus
- Holmia
- Philadelphia
- Friburgum
- Genua
- Genava
- Huancaium
- Iquique
- Kobe
- Iuliobrica
- Madritum
- Miamia
- Mediolanum
- Monterrey
- Mons Regius
- Nova Caesarea
- Urbs Novum Eboracum
- Panama
- Lutetia
- Pennsilvania
- Condate Redonum
- Urbs Fluminensis
- Roma
- Sanctiacobi
- Didacopolis
- Sydneium
- Torontum
- Turgalium
- Taurinum
- Valencia
- Vasingtonia
- Yamato
- Turicum
Die 26 Octobris 2003, Plateae Sancti Petri, Ioannes Paulus PP. II devotos Domini Miraculorum benedixit. Hoc evenit finiundo? oratione Angeli Domini, quem Papa appellavit? benedictionem specialem? devotis Christi Pachacamillae, qui adfuerunt cum imaginibus Christi Nigri. Hispanice loquens, papa quattuor milia integrantium? Sedis Latinoamericanae in Nobis et Fraternitatis Domini Miraculorum Romae, qui in focum? advenit ad orandum precem Angeli Domini propter caput Ecclesiae. Devoti Christi Nigri traditionalem? habitum purpureum utens adfuerunt.
Die 18 Octobris anni 2005, in pompa Romae, fideles benedictionem Benedicti XVI quoque accepit.
Nexus interni
- Feria Taurina Domini Miraculorum
- Fraternitas Domini Miraculorum Huachonis
- Fraternitas Domini Miraculorum Nazarensium
- Sanctuarium et Monasterium Nazarensium
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Banchero Castellano, Raúl. 1972. Lima y el Mural de Pachacamilla. Limae: Editionis Domus Iuridica.
- Banchero Castellano, Raúl. 1976. La Verdadera Historia del Señor de los Milagros. Limae: Inti-Sol Editores.
- Banchero Castellano, Raul. 1995. Historia del Mural de Pachacamilla. Limae: Collegium Monasterii Nazarensium Discalceatarum Carmelitarum.
- Bowser, Frederick. 1977. El esclavo africano en el Perú Colonial. Mexicopolis.
- Vargas Ugarte, Rubén. 1984. Historia del Santo Cristo de los Milagros. Editio 4. Lima.
- Busto, Iosephus Antonius del. 2001. "Breve historia del negro del Perú". Congressus Rei Publicae Peruvianis.
- Colmenares Fernández de Córdova, Philippus. 1771. El Día Deseado. Limae: Impressionis Fabrica Viae Sancti Iacinti.
- De la Cruz, Antonhy. 1984. Cofradías Negras en el Perú Colonial. Baccalaurei Thesis in Historia. Limae: Pontificia Universitas Catholica Peruviae.
- Klaiber, Jeffrey Lockwood. 1998. El Señor de los Milagros: devoción y liberación. Limae: Sedes Studiorum Publicationumque - CEP Editores.
- Pini, Franciscus, compilador.? 2005. El Rostro de un Pueblo, Estudios sobre el Señor de los Milagros. Limae: Bursa Editionis Universitatis Catholicae Sedes Sapientae.
- Rostworowski, Maria. Pachacamac y el Señor de los Milagros. IEP. 1992.
- Vargas Ugarte, Rubén. 1966. Historia del Santo Cristo de los Milagros. 3 editio. Limae: Impressionis Fabrica Sanmartí.
- Vásquez de Novoa, Petrus. 1766. Compendio Histórico de la Prodigiosa Imagen del Santo Cristo de los Milagros. Manuscriptum diei 19 Iunii. Impressionis Fabrica Domini Iosephus Maria Concha, 1866.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Exeamus ad comperiundum Dominum Miraculorum (hispanice)
- Fraternitas Domini Miraculorum Nazarensium (hispanice)
- De Domino Miraculorum (hispanice)
- October Nazarensis: Feria Domini Miraculorum (hispanice)
- Verba Currentis Membri Congressi Peruvianis Mercedei Cabanillas (hispanice)
- Dominus Miraculorum spacio meo (hispanice)