Quadragesima


Quadragesima (Graece: τεσσαρακοστή) est quadraginta dierum tempus liturgicum paenitentiae, quod in Ecclesia occidentali festum Paschae antecedit. Iesu in desertis ieiunii 40 dierum, antequam in publicum prodiit, commonefacit. Primus Quadragesimae dies est Dies Cinerum. In ecclesiis orientalibus Dies Cinerum nescitur, quod tempus ieiunii iam hebdomada per Diem Passionis et Sabbatum Sanctum ante Pascham septima incipiunt.
Alia Quadragesimae nomina sunt Quadragena, Quarentana, Quadragesimum maior, Quadragesimum ante Pascha, tempus Quadragesimale, Ieiunium longum, Ieiunium Quadragesimale, Ieiunium Paschale, Ieiunia.
Fundamentum Biblicum
[recensere | fontem recensere]Exemplum Iesu sequens, qui quadraginta dies in desertis ieiunaverat (Mt 4,2), ecclesia ieiunii paschalis spatium quadraginta dies ac noctes esse vult. Spatium quadraginta dierum in Bibliis pluries invenitur: populus Israel quadraginta annos per deserta migrat (Ex 16,35), Moses quadraginta dies in monte Sinai moratur (Ex 24,18), Elias quadraginta dies ad montem Horeb ambulat (1 Reg 19,8), Iesus quadraginta dies in desertis ieiunat (Mt 4,2; Lc 4,2), quadraginta dies post Christi resurrectionem (Pascha) ecclesia festum Ascensionis Domini celebrat (Act 1,3).
Historia
[recensere | fontem recensere]Traditio Christiana plures dies sive tempora ieiunii cognoscit, quorum gravissima sunt Quadragesima et Adventus. Usus Christianus ieiunandi a quarto saeculo attestatus est.
Modo antiquiore quadraginta dies Quadragesimae a Die Cinerum usque ad noctem Paschae (i.e. ad Vigiliam Paschalem) numerati sunt. Modo recentiore, postquam Synodus Beneventana anno 1091 constituit dies dominicas non iam inter Quadragesimam numerandos esse, Die Cinerum unam hebdomadam praecessa quadraginta dies usque ad Dominicam in Palmis numerantur, Hebdomada Sancta autem spatium proprium efficit.
Quadragesima festum Paschalem anteit, quod a Concilio Nicaeno anno 325 in primam diem dominicam post primam lunam veris constitutum est. Inde Pascha est festum mobile, quod inter diem 22 Martii et 25 Aprilis (sic dictos "terminos paschales") locum habet; Quadragesima cum Die Cinerum nec non multa alia festa secundum festum paschalem collocantur. Quod ad confessiones christianas attinet, traditio ieiunii praescripti apud protestantes minus valere videtur quam in catholicis et orthodoxis.[1]
Quare ieiunium servetur
[recensere | fontem recensere]Ieiunium facere multis de causis bonum est:
- Corpus castigare. Ieiunium enim carnem domat et appetitus moderatur.
- Delicias non amplecti. Per abstinentiam a cibo voluptates corporis minuuntur.
- Spiritum renovare. Ieiunium animum purificat et mentem ad divina elevat.
- Virtutem colere. Abstinentia a cibo fortitudinem animi auget et voluntatem roborat.
- Paenitentiam agere. Ieiunium est modus culpas expiandi et vitam emendandi.
- Caritatem exercere. Quod ieiunando nobis subtrahimus, pauperibus dare possumus.
- Christo conformari. Dominus ipse ieiunavit, et nos eius exemplum sequimur.
- Sanitatem corporis fovere. Moderata abstinentia saepe valetudini prodest.[2]
- Mentem acuere. Ieiunium intellectum clarificat et cogitationem subtiliorem reddit.
- Disciplinam augere. Per ieiunium homo sui ipsius dominium acquirit.
Haec omnia ad vitam spiritualem et moralem promovendam conferunt, ideoque ieiunium laudabile et salutare exercitium est.

Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Quadragesimam spectant. |
- Lectio papae Benedicti XVI de quadragesima inter audientiam generalem die 6 Februarii 2008 (Italiane) et aliis sermonibus.
- Papa Benedictus XVI de tempore quadragesimali scripsit(Latine)
- "Fasten" - apud: Meyers Großes Konversations-Lexikon, tomus 6. Lipsiae 1906, p. 347-348 [etiam de moribus extra Europam vigentibus]
- "Fasten. 40 Tage Vorbereitung" - apud: katholisch.de, 17 Februarii 2015
- "De temporibus sacris" - apud: CIC 1917, sectio II
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Fasten" - apud: Herders Conversations-Lexikon, Friburgi Brisgoviae 1854, tomus 2, p. 668-669
- ↑ "De mensura cibi" et "De mensura potus" - apud Regulam Sancti Benedicti (capita 39 et 40)