Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pictura olearia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Painting is a portrait of a lady smiling subtly with her hands crossed. She has smooth, white skin and is centered against a landscape background.
Mona Lisa. Pictura Leonardi Vincii, circa 15031506.

Pictura olearia est ratio picturae pigmentis in modo olei siccativi pro ligamento effectae. Inter olea siccandi usitate adhibita sunt olea plantarum Lini usitatissimi, Papaveris somniferi, Juglandis regiae, Carthami tinctorii. Genus olei varias proprietates pigmento oleario impertit, sicut quantitas coloris flavi tempusque siccandi. Certae variationes, secundum genus olei, in tremulo pigmentorum lumine videri possunt. Artifex nonnulla olea varia in una pictura adhibere potest, secundum certa pigmenta effectusque petitos. Praeterea, pigmenta ipsa certam constantiam secundum modum adhibitionis consequuntur. Oleum decoqui potest cum resina, sicut resina pinorum vel turis, ad atramentum creandum constantiae nitorisque causa.

Compositio I. Pictura Theodori van Doesburg, 1916.

Pigmentum olearium in picturis Buddhisticis a pictoribus in Afgania media et occidentali inter saecula quintum et decimum primum adhibebatur,[1] sed pictoribus Europaeis gratum fiebat solum saeculo quinto decimo. Usus pigmentorum oleariorum ut videtur ad occidentem medio aevo migrabat. Pigmentum olearium deinde factum est principalis modus operum artificiosorum creandorum cum pictores eius utilitates late discerent. Maior transitus in schola picturae primae Nederlandicae in Europa Septentrionali coepit, et ante summam renascentiam, technicae picturae oleariae rationes usum pigmentorum temperadorum in plurima Europa paene omnino reposuerat.

Annis recentioribus, pigmentum olearium quod cum aqua commisci potest praesto est. Pigmenta quae in aquá commisci possunt aut per artes ingeniariae aut per emulsificatorem additum fiunt qui sinit ut aquá attenuentur potius quam attenuator pigmenti, et tempora sinit, satis diluta, ut brevissima (diebus 1–3) sint, contra olea usitata (hebdomadibus 1–3).

Exempla operum[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Imago sui. Rembrandus, 1630. Pictura olearia super cuprum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Barry, Carolyn. "Earliest Oil Paintings Found in Famed Afghan Caves". National Geographic Society .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Borchert, Till-Holger. 2008. Van Eyck. Londinii: Taschen. ISBN 3-8228-5687-8.
  • Chieffo, Clifford T. 1976. Contemporary Oil Painter's Handbook. Novi Eboraci: Prentice Hall.
  • Doerner, Max, et Thomas Hoppe. 2006. Malmaterial und seine Verwendung im Bilde. Freiburg.
  • Hoeniger, Cathleen. 1991. "The identification of blue pigments in early Sienese paintings by color infrared photography." Journal of the American Institute for Conservation 30 (2): 115–24.
  • Lajo Pérez, Rosina. 1990. Léxico de arte. Matriti: Akal. ISBN 978-84-460-0924-5.
  • Mayer, Ralph. 1940. The Artist's Handbook of Materials and Techniques.
  • Mugnaini, Joseph A. 1969. Oil painting; techniques and materials. Novi Eboraci: Van Nostrand Reinhold Company.
  • Nicolaus, Knut. 1982. DuMont’s Bildlexikon zur Gemäldebestimmung. Coloniae: DuMont.
  • Nicolaus, Knut. 2003. DuMont’s Handbuch der Gemäldekunde. Colonae: DuMont.
  • Piva, Gino. 1970. La tecnica della pittura ad olio e del disegno artistico. Mediolani: Hoepli.
  • Ruf, Matthias. Ölmalerei. Frechverlag. ISBN 3-7724-2410-4.
  • Smith, Ray. 1993. An introduction to oil painting. Londinii et Novi Eboraci: Dorling Kindersley, cum Royal Academy of Arts; Bostoniae: ab Houghton Mifflin distributus. ISBN 1564583724, ISBN 0789432897.
  • Sponheuer, Günther. 2003. Ölmalerei: Landschaften. Wiesbaden: Englisch Verlag. ISBN 978-3-8241-1254-8.
  • Vietinghoff, Egon von. (1983) 1991. Handbuch zur Technik der Malerei. Coloniae: DuMont.
  • Wehlte, Kurt. 2005. Werkstoffe und Techniken der Malerei. Stutgardiae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad picturas oleas spectant.