Cuscum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cuscum est urbs in Peruvia et caput Cusci Regionis. Circiter 264.000 incolarum habet. Fuit caput et urbs sancta Imperii Incarum, populi magni Indorum Americanorum. Anno 1692 in Cusco Universitas condita est.

Cuscum in Viceregnum Peruvianum[recensere | fontem recensere]

Ad decimum septimum ab Aequatoria versus meridiem gradum Cusco est, in planicie quadam undique montibus cincta. Arcem haber tam immanibus structam lapidibus, ut Gigantum potius quam istorum hominum opus videatur, eoque magis, cum incolae ferro destituti fuerint, et iumentis ad trahendum. Fuit Cusco sedes regia Ingarum sive Regum Pervanorum, caput totius Imperii, cum qua nulla alia conferri potuit, srue magnitudinem spectes, sive formam administrationis politisae. Plateas habait praelongas, sed angustiores: domos lapideas, iunctasque inter se mira quadam in dustria. Plebeiae tamen ac viliores domus ligno exstructae erant, coopertae culmine.

Erat in hac urbe praedives illud Solis Templum et Palatium regium, in quo quantum auri argentique fuerit, difficile est animo comprehen dere. E foro quod in media Urbe erat. quatuor plateae ducebant ad quatuor praecipuas regni provincias.

Utautem reges hanc urbem redderent augnstiorem, imperaverunt regni principibus, ut unusquisque Palatium in ea exstrueret, suosque liberos eo mitteret, qui ibi educarontur: utque amplitudo et magnisicentia regni Pervani magis appareret, voluerunt iidem, ut ex om nibus provinciis Ingae subieclis aliqui semper in Urbe conspicerentur, diveisimode et ex consuetu dinesuae provinciae vestiri, alia atque alia capite ferentes tegmina. Franciscus Pizarrus hanc Urbem anno 1534. novo nostroque nodo aedificavit. Putatur habitari a quinquaginta hominum milibus, spatioque duodecim leucatum circa eam inveniri ducenta colonorum milia.

Quelitas agri Cuscani[recensere | fontem recensere]

Est solum circa urbem Cuscon plenum amoenissimis et fructuosis vallibus quibus haec fere sunt nomina: Andaguaia, Xaquisana, Bilcasia, Sucaianai habetque ultima haec aerem tam salubrem et temperatum, situmque ea amoenitate et suavitate praeditum, ut satis digne exprimi non possit: unde sir. ut hinc inde maguificis Hispanorum aedibus ac poulosis pagis plena conspiciatur. Proventus fructuum Europaeorum ibi nulla ex parte est in felicior quam Hispania. Comeduntut in utbe Cuco recentes vuae nullo non tempore per totum annum. Boum, ovium, equorun. ingens hic vis, cum magna sit omnium, adeoque maior etiam, quam apud nos fecunditas.

Urbes Cuscum