Crux

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Crux (discretiva)

Servi cruci fixi, a Fedor Bronnikov picti

Crux[1] est instrumentum poenae capitalis, compages lignea quâ rei affixi et expositi usque ad mortem relinquuntur.

In Imperio Romano imprimis homines civitate carentes ac servi fugitivi vel seditiosi crucibus fixi sunt. Post Edictum Mediolanense (313) crucifixo in Europa paulatim allis modis supplicii sumendi compensata est. In quibusdam civitatibus Islamicis usque ad hunc diem in usu legeque praescripta est.

Iesus Nazarenus, in religione Christiana messias et filius Dei, inter annos 30 et 33 in crucem actus est (vide paginam de crucifixione Iesu), qua de causa crux facta est signum Christianismi.

De vocabulis[recensere | fontem recensere]

In lingua Latina antiqua adhibentur locutiones in crucem tollere, sustollere, agere; cruci figere, suffigere, affigere.[2] Cruci figere aliquando, et postea saepius, uno verbo scribitur, crucifigere, a qua deducitur crucifixio, vocabulum posterioris Latinitatis.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Crux, crucis, f. Raro masculini generis.
  2. Vide Oxford Latin Dictionary, s.v. "crux", et Lewis et Short, s.v. "crux".
  3. Quod fortasse non ante saeculum XV reperitur. Oxford English Dictionary, s.v. "crucifixion" dicit "< modern (16th cent.) Latin crucifixiōn-em", sed cf. hoc locum in Sermonibus de tempore et sanctis anni 1479.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Crucifixionem spectant.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!