Henricus de Marsiaco

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Henricus de Marsiaco sive de Castro Marsiaco (natus anno circiter 1136; mortuus die 1 Ianuarii 1189) fuit monachus abbatiae Claraevallis in ordine Cisterciensi et discipulus Bernardi Claraevallensis. Inde factus est abbas Altaecumbae ab anno 1160, postea Claraevallis ab anno 1177. Anno 1179, dum Concilium Lateranense Tertium agitur, Henricus de Marsiaco cardinalis episcopus Albanensis creatus est a papa Alexandro III, eodem tempore quo Guillelmus Campaniensis et Paulus Scholarius. Legatus pontificalis meruit; contra haeresim Catharorum praedicavit tertiamque expeditionem sacram praeparavit. Die 19 Maii 1182 ecclesiam cathedralem Parisiensem dedicavit. Concilio Veronensi mensibus Octobri et Novembri 1184 adfuit.

Fontes de vita Henrici de Marsiaco[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Friedrich Wilhelm Bautz, "Heinrich von Clairvaux" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) , columnae 673–674 (Theodisce)
  • Y. M.-J. Congar, "Henri de Marcy, abbé de Clairvaux, cardinal-évêque d'Albano et légat pontifical" in J. Leclercq, ed., Analecta monastica (Romae, 1958)
  • Elaine Graham-Leigh, The Southern French Nobility and the Albigensian Crusade. Woodbridge: Boydell Press, 2005. ISBN 1-84383-129-5
  • Beverly Mayne Kienzle, Cistercians, Heresy and Crusade in Occitania, 1145-1229: Preaching in the Lord's Vineyard. Woodbridge: Boydell and Brewer, 2001. ISBN 1-903153-00-X recensio