Guillelmus II (rex Siciliae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Guillelmus II (rex Siciliae)
Res apud Vicidata repertae:
Guillelmus II (rex Siciliae): imago
Nativitas: 1153; Panormus
Obitus: 18 Novembris 1189; Panormus

Familia

Genitores: William I of Sicily; Margarita de Navarra
Coniunx: Ioanna Anglica
Proles: Bohemond, Duke of Apulia
Familia: Hauteville family

Memoria

Sepultura: Palermo Cathedral

Guillelmus II (natus anno 1153; mortuus die 11 Novembris 1189), filius Guillelmi I, fuit, patre die 7 Maii 1166 mortuo, rex Siciliae. In matrimonium duxit Ioannam filiam regis Anglici Henrici II. Consiliarios, qui familiares appellabantur, habuit Gualterum archiepiscopum Panormitanum, Matheum, magistrum notarium, ab anno 1169 vicecancellarium atque Ricardum episcopum Syracusanum et ab anno 1183 archiepiscopum Messanensem. Ricardo ad sedem Messanensem translato Bartholomaeus, frater Gualterii ac Agrigentinus episcopus, collegio familiarorum adscriptus est.

Momunentum exigere curavit praeclarissimum: monasterium ecclesiamque Montis Regalis iuxta Panormum. Opere perfecto ecclesia mense Augusti 1176 in festivitate assumptionis beatae Mariae Virginis in praesentia regis[1] dedicata est, monasterium 1183 a Lucio III papa in archiepiscopatum erectum est.

Paci Venetiis anno 1177 inter imperatorem Fridericum et papam Alexandrum III conclusae rex Siciliae se et regnum suum associavit.

Guillelmo mortuo Tancredus comes Lyciensis regnum arripuit. Henricus rex Germanus imperatorisque filius, qui uxorem habuit Constantiam Guillelmi filiam, successionem sibi vindicavit.

Willelmum formam authenticam nominis fuisse ex chartis latinis originalibus sigillis quoque patet, graeca vero documenta Γουλιάλμον exhibent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Attestat diploma fundationis a rege propria manu ad altare depositum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Guillelmus II ecclesiam cathedralem Montis Regalis a se conditam Mariae virgini offert
  • Annkristin Schlichte: Der „gute“ König. Wilhelm II. von Sizilien (1166–1189) (= Bibliothek des Deutschen Historischen Instituts in Rom; Bd. 110), Niemeyer, Tübingen 2005, ISBN 978-3-484-82110-1.
  • Francesco Panarelli, "Guglielmo II d'Altavilla, re di Sicilia" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae)