Leo de Monumento

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Leo de Monumento, qui post annum 1207 mortuus est, fuit consul Romanus et imperatoris Friderici I consiliarius, qui eum legatum ad papam Gregorium VIII anno 1187 exeunte misit. Papa mense Decembri 1187 Pisis in urbe mortuo, Leo ad collegium cardinalium adfuit electionemque Pauli Scholarii suasit (qui nomen "Clemens III" accepit). Leone adiuvante Clemens III pacem cum populo Romano et cum imperatore anno 1188 ineunte conclusit. Ambo Romam mense Februario redierunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.