Nicolaus Maclavellus
Obitus: 21 Iunii 1527, 22 Iunii 1527; Sant'Andrea in Percussina, Florentia
Patria: Respublica Florentina
Officium
Consociatio
Familia
Coniunx: Marietta Corsini
Proles: Piero Macchiavelli, Bartolomea Macciavelli, Bernardo Macciavelli, Ludovico Macciavelli, Guido Machiavelli
Memoria
Nicolaus Maclavellus[1][2] Florentinus (Italiane Niccolò Machiavelli; natus die 3 Maii 1469, mortuus die 21 Iunii 1527), auctor et philosophus et vir publicus Italus.
Vita[recensere | fontem recensere]
"Latinae linguae tantum non penitus rudis, Marcelli Virgilii discipulus, quod olim eiecto Soderino a Medicibus in quaestione tortus fuisset, ab his leniendo dolori annuam scribendae Historiae mercedem promeruit, ita tamen ut compreso? odio cum dicendo scribendoque Brutos et Cassios laudaret, eius coniurationis architectus fuisse putaretur, in qua Aiacetus poeta, et Alamannus eques ex turma praetoria concepti sceleris poenas capite dederunt. Exinde semper inops, obiit sumpto pharmaco, quo seadversus morbos praemuniret, A.C. 1529, paulo antequam Florentia Caesareis armis sub iugum Medicium denuo redigeretur."[2]
Opera[recensere | fontem recensere]
Nicolaus Maclavellus scripsit inter alia:
- Istorie fiorentine, Latine titulo "Historiae Florentinae libri octo" versae
- Libro dell'arte della guerra, Latine titulo "De arte militari" versus
- Discorsi sopra la prima deca di Tito Livio, opus Latine titulo "Disputationum de republica quas discursus nuncupavit libri III" versum
- Clizia, comoedia in prosa scripta
- La mandragola, comoedia ("Mandragora")
- Il principe, opus Latine titulo "De principe" versum
- De Senatore
- Discorso o Dialogo intorno alla nostra lingua ("oratio seu dialogus de nostra [i.e. Italiana] lingua")
- Lettere ("epistulae")
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Liber Il Principe sic Latine dedicatur: "Nicolaus Maclavellus ad magnificum Laurentium Medicem" (vide disputationem nostram)
- ↑ 2.0 2.1 "Machiavellus Nicolaus, Florentinus" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Gennaro Maria Barbuto, "Niccolò Machiavelli" in Il Contributo italiano alla storia del Pensiero: Storia e Politica (Romae: Trecccani, 2013)
- Giulio Ferroni, "Niccolò Machiavelli" in Il Contributo italiano alla storia del Pensiero – Filosofia (Romae: Trecccani, 2012)
- Fabrizio Franceschini, "Machiavelli, Niccolò" in Enciclopedia dell'Italiano (Romae: Treccani, 2011)
- Giorgio Inglese, "Machiavelli, Niccolò" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2006)
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vide Nicolaus Maclavellus apud Vicifontem. |