Dacia Aureliana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nomina provinciarum anno 115 imperatore Traiano.
Vide etiam Dacia (discretiva).

Dacia Aureliana (et postea Dacia) fuit provincia Romana, anno 270 aut 271 condita et e partibus provinciarum anteriorum Moesiae Inferioris, Moesiae Superioris et Thraciae in dextra ripa fluminis Danubii constituta. Ea provincia stetit in situ nec antiqui regni Dacorum nec provinciae Daciae a Traiano statutae; nomen trahit aut e populis provinciae transdanubianae Trium Daciarum, qui, Romanis inde anno 271 discedentibus, hic refugium habebant, aut e legionibus transdanubianis quae hoc anno in Daciam Aurelianam castra removerunt.

Anno 395 (aut fortasse antea) haec provincia divisa est, parte una nomine "Dacia Mediterranea" appellata.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!